Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 45

Isaiae

45 1Haec dicit Dominus de uncto suo Cyro:

«Apprehendi dexteram eius,
ut subiciam ante faciem eius gentes

et dorsa regum vertam

et aperiam coram eo ianuas;

et portae non claudentur.


Ego ante te ibo

et montes humiliabo;

portas aereas conteram

et vectes ferreos confringam.

2 Et montes – Lege  cum 1QIsa, 1QIsb et Gr wahăeārîm; TM (cfr. Vg) «et honoratos (?)» vel «et
aspera (?)»

3Et dabo tibi thesauros absconditos

et divitias occultas,

ut scias quia ego Dominus,

qui vocavi te nomine tuo, Deus Israel.


4Propter servum meum Iacob

et Israel electum meum,
et vocavi te nomine tuo;

designavi te, et non cognovisti me.


5Ego Dominus, et non est amplius:

extra me non est Deus.

Accinxi te, et non cognovisti me,


6ut sciant ab ortu solis et ab occidente

quoniam absque me nullus est.

Ego Dominus, et non est alter,


7formans lucem et creans tenebras,

faciens pacem et creans malum:

ego Dominus faciens omnia haec.

8Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustitiam;

aperiatur terra

et germinet salvationem;

et iustitia oriatur simul:

ego Dominus creavi eam».


9Vae, qui contradicit fictori suo,

testa de vasis fictilibus terrae!

Numquid dicet lutum figulo suo: «Quid facis?»

et «Opus tuum absque manibus est»?


10Vae, qui dicit patri: «Quid generas?»

et mulieri: «Quid parturis?».


11Haec dicit Dominus,

Sanctus Israel, plastes eius:

«Numquid ventura interrogatis me super filios meos
et super opus manuum mearum mandatis mihi?


12Ego feci terram

et hominem super eam creavi ego;

manus meae tetenderunt caelos,

et omni militiae eorum mandavi.


13Ego suscitavi eum in iustitia

et omnes vias eius dirigam;

ipse aedificabit civitatem meam

et captivitatem meam dimittet

non in pretio neque in muneribus»,
dicit Dominus exercituum.


Haec dicit Dominus:

«Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae

et Sabaim viri sublimes

ad te transibunt et tui erunt;

post te ambulabunt,

vincti manicis pergent et te adorabunt

teque deprecabuntur:

“Tantum in te est Deus,

et non est absque te Deus!”».

14 Teque – Lege cum quibusdam mss Hebraicis et verss we’ēlajik; TM «te»

15Vere tu es Deus absconditus,

Deus Israel, salvator.


16Confusi sunt et erubuerunt omnes,

simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum.


17Israel salvatus est in Domino salute aeterna;

non confundemini et non erubescetis

usque in saeculum saeculi.


18Quia haec dicit Dominus,

qui creavit caelos, ipse Deus,

qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam;

non ut vacua esset, creavit eam,

ut habitaretur, formavit eam:

«Ego Dominus, et non est alius.


19Non in abscondito locutus sum,

in loco terrae tenebroso;

non dixi semini Iacob:

“Frustra quaerite me”.

Ego Dominus loquens iustitiam,

annuntians recta.


20Congregamini et venite et accedite simul,

qui salvati estis ex gentibus.

Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae

et rogant deum non salvantem.

Annuntiate et venite et consiliamini simul.

Quis auditum fecit hoc ab initio,

ex tunc praedixit illud?

Numquid non ego Dominus,

et non est ultra Deus absque me?

Deus iustus et salvans non est praeter me.

21 Consiliamini – Lege cum Targ, Syr et Vg tiwwāăṣû; TM «consilientur»

22Convertimini ad me et salvi eritis,

omnes fines terrae,

quia ego Deus, et non est alius.


23In memetipso iuravi:

Egressa est de ore meo iustitia,

verbum, quod non revertetur;

quia mihi curvabitur omne genu,

et iurabit omnis lingua».


«Tantum in Domino» dicent

«sunt iustitiae et robur!».

Ad eum venient et confundentur

omnes, qui repugnant ei;

24 Dicent – Lege cum Gr lē’mōr; TM «mihi dicet»
Venient – Lege cum multis mss Hebraicis (etiam 1QIsa) et verss jābō’û; TM «veniet»

25in Domino iustificabitur et laudabitur

omne semen Israel.
  

Note al testo

2 Et montes – Lege  cum 1QIsa, 1QIsb et Gr wahăeārîm; TM (cfr. Vg) «et honoratos (?)» vel «et
aspera (?)»
14 Teque – Lege cum quibusdam mss Hebraicis et verss we’ēlajik; TM «te»
21 Consiliamini – Lege cum Targ, Syr et Vg tiwwāăṣû; TM «consilientur»
24 Dicent – Lege cum Gr lē’mōr; TM «mihi dicet»
Venient – Lege cum multis mss Hebraicis (etiam 1QIsa) et verss jābō’û; TM «veniet»