Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 25
Leviticus
25 1Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai dicens: 2«Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. 3Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius; 4septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. 5Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae. 6Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te, 7iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.8Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem; 9et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra. 10Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam. 11Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis 12ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges. 13Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
14Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo, 15et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi. 16Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. 17Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
18Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, 19et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
20Quod si dixeritis: “Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?”. 21Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum, 22seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
23Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. 24Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur.
25Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. 26Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, 27computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam. 28Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
29Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. 30Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo. 31Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
32Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi. 33Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. 34Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.
35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum. 36Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. 37Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo. 38Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum, 40sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te 41et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum. 42Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum; 43ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum.
44Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam. 45De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem 46et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.
47Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius, 48post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum 49et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se, 50supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata. 51Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis; 52si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum, 53quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis: 55mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester».