Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 28
Proverbiorum
281Fugit impius, nemine persequente;
iustus autem quasi leo confidens.
2Propter peccata terrae multi principes eius;
et propter hominem intellegentem et sapientem
rectus ordo longior erit.
3Vir pauper et calumnians pauperes
similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
4Qui derelinquunt legem, laudant impium;
qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5Viri mali non intellegunt iudicium;
qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.
6Melior est pauper ambulans in simplicitate sua
quam perversus in viis suis, quamquam dives.
7Qui custodit legem, filius sapiens est;
qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.
8Qui coacervat divitias suas usuris et fenore,
liberali in pauperes congregat eas.
9Qui declinat aures suas, ne audiat legem,
oratio quoque eius erit exsecrabilis.
10Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet,
et simplices possidebunt bona eius.
11Sapiens sibi videtur vir dives,
pauper autem prudens scrutabitur eum.
12In exsultatione iustorum multa gloria est,
et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.
13Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;
qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,
misericordiam consequetur.
14Beatus homo, qui semper est pavidus;
qui vero indurat cor suum, corruet in malum.
15Leo rugiens et ursus esuriens
princeps impius super populum pauperem.
16Dux indigens prudentia multos opprimet;
qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
17Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum,
si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat.
18Qui ambulat simpliciter, salvus erit;
qui perversis graditur viis, subito concidet.
19Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;
qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
20Vir fidelis multum laudabitur;
qui autem festinat ditari, non erit innocens.
21Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit;
et pro buccella panis praevaricatur homo.
22Festinat ditari vir invidus,
ignorat quod egestas superveniet ei.
23Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet
magis quam ille, qui lingua blanditur.
24Qui abripit aliquid a patre suo et a matre
et dicit: «Hoc non est peccatum»,
particeps homicidae est.
25Qui desiderium dilatat, iurgia concitat;
qui vero sperat in Domino, impinguabitur.
26Qui confidit in corde suo, stultus est;
qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27Qui dat pauperi, non indigebit;
qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.
28Cum surrexerint impii, abscondentur homines;
cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.