Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 103

Psalmorum

103
1David.

Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.

2Benedic, anima mea, Domino

et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 

3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,

qui sanat omnes infirmitates tuas;

4qui redimit de interitu vitam tuam,

qui coronat te in misericordia et miserationibus;

qui replet in bonis aetatem tuam:

renovabitur ut aquilae iuventus tua.
 
5 Aetatem – Qui sensus deductus est a voce Hebraica ādāh, i. e. «appropinquare, progredi (aetate)», in TM scriptum invenitur «ornamentum», quod cum contextu orationis non congruit

6Faciens iustitias Dominus

et iudicium omnibus iniuriam patientibus.

7Notas fecit vias suas Moysi,

filiis Israel adinventiones suas.
 

8Miserator et misericors Dominus,

longanimis et multae misericordiae.

9Non in perpetuum contendet

neque in aeternum irascetur.

10Non secundum peccata nostra fecit nobis

neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
 

11Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra,

praevaluit misericordia eius super timentes eum;

12quantum distat ortus ab occidente,

longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13Quomodo miseretur pater filiorum,

misertus est Dominus timentibus se.
 

14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum,

recordatus est quoniam pulvis sumus.

15Homo: sicut fenum dies eius,

tamquam flos agri sic efflorebit.

16Spirat ventus in illum, et non subsistet,

et non cognoscet eum amplius locus eius.
 

17Misericordia autem Domini ab aeterno

et usque in aeternum super timentes eum;

et iustitia illius in filios filiorum,

18in eos, qui servant testamentum eius

et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

19Dominus in caelo paravit sedem suam,

et regnum ipsius omnibus dominabitur.
 

20Benedicite Domino, omnes angeli eius,
potentes virtute, facientes verbum illius

in audiendo vocem sermonum eius.

21Benedicite Domino, omnes virtutes eius,

ministri eius, qui facitis voluntatem eius.

22Benedicite Domino, omnia opera eius,

in omni loco dominationis eius.

Benedic, anima mea, Domino.

Note al testo

5 Aetatem – Qui sensus deductus est a voce Hebraica ādāh, i. e. «appropinquare, progredi (aetate)», in TM scriptum invenitur «ornamentum», quod cum contextu orationis non congruit