Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 103

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 103
103,1David.

Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
Nova Vulgata
103,2Benedic, anima mea, Domino

et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Nova Vulgata
103,3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,

qui sanat omnes infirmitates tuas;
Nova Vulgata
103,4qui redimit de interitu vitam tuam,

qui coronat te in misericordia et miserationibus;
Nova Vulgata
qui replet in bonis aetatem tuam:

renovabitur ut aquilae iuventus tua.
 
5 Aetatem – Qui sensus deductus est a voce Hebraica ādāh, i. e. «appropinquare, progredi (aetate)», in TM scriptum invenitur «ornamentum», quod cum contextu orationis non congruit
Nova Vulgata
103,6Faciens iustitias Dominus

et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Nova Vulgata
103,7Notas fecit vias suas Moysi,

filiis Israel adinventiones suas.
 
Nova Vulgata
103,8Miserator et misericors Dominus,

longanimis et multae misericordiae.
Nova Vulgata
103,9Non in perpetuum contendet

neque in aeternum irascetur.
Nova Vulgata
103,10Non secundum peccata nostra fecit nobis

neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
 
Nova Vulgata
103,11Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra,

praevaluit misericordia eius super timentes eum;
Nova Vulgata
103,12quantum distat ortus ab occidente,

longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Nova Vulgata
103,13Quomodo miseretur pater filiorum,

misertus est Dominus timentibus se.
 
Nova Vulgata
103,14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum,

recordatus est quoniam pulvis sumus.
Nova Vulgata
103,15Homo: sicut fenum dies eius,

tamquam flos agri sic efflorebit.
Nova Vulgata
103,16Spirat ventus in illum, et non subsistet,

et non cognoscet eum amplius locus eius.
 
Nova Vulgata
103,17Misericordia autem Domini ab aeterno

et usque in aeternum super timentes eum;

et iustitia illius in filios filiorum,
Nova Vulgata
103,18in eos, qui servant testamentum eius

et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
Nova Vulgata
103,19Dominus in caelo paravit sedem suam,

et regnum ipsius omnibus dominabitur.
 
Nova Vulgata
103,20Benedicite Domino, omnes angeli eius,
potentes virtute, facientes verbum illius

in audiendo vocem sermonum eius.
Nova Vulgata
103,21Benedicite Domino, omnes virtutes eius,

ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
Nova Vulgata
103,22Benedicite Domino, omnia opera eius,

in omni loco dominationis eius.

Benedic, anima mea, Domino.