Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 129

Psalmorum

129
1Canticum ascensionum.

Saepe expugnaverunt me a iuventute mea,

dicat nunc Israel,

2saepe expugnaverunt me a iuventute mea,

etenim non potuerunt adversum me.

3Supra dorsum meum araverunt aratores,

prolongaverunt sulcos suos.

4Dominus autem iustus

concidit cervices peccatorum.
 

5Confundantur et convertantur retrorsum

omnes, qui oderunt Sion.

6Fiant sicut fenum tectorum,

quod, priusquam evellatur, exaruit;

7de quo non implevit manum suam, qui metit,

et sinum suum, qui manipulos colligit.

8Et non dixerunt, qui praeteribant:

«Benedictio Domini super vos,

benedicimus vobis in nomine Domini».