Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 139
Psalmorum
1391Magistro chori. David. Psalmus.
Domine, scrutatus es et cognovisti me,
2tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe,
3semitam meam et accubitum meum investigasti.
Et omnes vias meas perspexisti,
4quia nondum est sermo in lingua mea,
et ecce, Domine, tu novisti omnia.
5A tergo et a fronte coartasti me
et posuisti super me manum tuam.
6Mirabilis nimis facta est scientia tua super me,
sublimis, et non attingam eam.
7Quo ibo a spiritu tuo
et quo a facie tua fugiam?
8Si ascendero in caelum, tu illic es;
si descendero in infernum, ades.
9Si sumpsero pennas aurorae
et habitavero in extremis maris,
10etiam illuc manus tua deducet me,
et tenebit me dextera tua.
11Si dixero: «Forsitan tenebrae compriment me,
et nox illuminatio erit circa me»,
12etiam tenebrae non obscurabuntur a te,
et nox sicut dies illuminabitur
— sicut tenebrae eius ita et lumen eius —.
13Quia tu formasti renes meos,
contexuisti me in utero matris meae.
14Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;
mirabilia opera tua,
et anima mea cognoscit nimis.
15Non sunt abscondita ossa mea a te,
cum factus sum in occulto,
contextus in inferioribus terrae.
16Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui,
et in libro tuo scripti erant omnes dies:
ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
17Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus;
nimis gravis summa earum.
Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur;
si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum.
19Utinam occidas, Deus, peccatores;
viri sanguinum, declinate a me.
20Qui loquuntur contra te maligne:
exaltantur in vanum contra te.
21Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam
et insurgentes in te abhorrebam?
22Perfecto odio oderam illos,
et inimici facti sunt mihi.
23Scrutare me, Deus, et scito cor meum;
proba me et cognosce semitas meas
24et vide, si via vanitatis in me est,
et deduc me in via aeterna.
Note al testo