Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 46

Psalmorum

46
1Magistro chori. Filiorum Core. Secundum «Virgines...». Canticum.

2Deus est nobis refugium et virtus,

adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.

3Propterea non timebimus, dum turbabitur terra,

et transferentur montes in cor maris.

4Fremant et intumescant aquae eius,
conturbentur montes in elatione eius.
 

5Fluminis rivi laetificant civitatem Dei,

sancta tabernacula Altissimi.

6Deus in medio eius, non commovebitur;

adiuvabit eam Deus mane diluculo.

7Fremuerunt gentes, commota sunt regna;

dedit vocem suam, liquefacta est terra.
 

8Dominus virtutum nobiscum,

refugium nobis Deus Iacob.

9Venite et videte opera Domini,

quae posuit prodigia super terram.

Auferet bella usque ad finem terrae,

10arcum conteret et confringet arma

et scuta comburet igne.

11Vacate et videte quoniam ego sum Deus:

exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
 

12Dominus virtutum nobiscum,

refugium nobis Deus Iacob.