Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 52

Psalmorum

52
1Magistro chori. Maskil. David,

2postquam Doeg Edomita ad Saul venit

eique narravit dicens:

«David intravit in domum Abimelech».

Quid gloriaris in malitia,

qui potens es iniquitate?
3b Textus est corruptus; in versione servata est Graeca interpretatio

4Tota die insidias cogitasti;

lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.

5Dilexisti malitiam super benignitatem,

mendacium magis quam loqui aequitatem.

6Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.
 

7Propterea Deus destruet te in finem;

evellet te et emigrabit te de tabernaculo

et radicem tuam de terra viventium.

8Videbunt iusti et timebunt

et super eum ridebunt:

9«Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum,

sed speravit in multitudine divitiarum suarum

et praevaluit in insidiis suis».
 

10Ego autem sicut virens oliva in domo Dei.

Speravi in misericordia Dei

in aeternum et in saeculum saeculi.

11Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti;

et exspectabo nomen tuum,

quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.

Note al testo

3b Textus est corruptus; in versione servata est Graeca interpretatio