Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 52

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 52
52,1Magistro chori. Maskil. David,
Nova Vulgata
52,2postquam Doeg Edomita ad Saul venit

eique narravit dicens:

«David intravit in domum Abimelech».
Nova Vulgata
Quid gloriaris in malitia,

qui potens es iniquitate?
3b Textus est corruptus; in versione servata est Graeca interpretatio
Nova Vulgata
52,4Tota die insidias cogitasti;

lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.
Nova Vulgata
52,5Dilexisti malitiam super benignitatem,

mendacium magis quam loqui aequitatem.
Nova Vulgata
52,6Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.
 
Nova Vulgata
52,7Propterea Deus destruet te in finem;

evellet te et emigrabit te de tabernaculo

et radicem tuam de terra viventium.
Nova Vulgata
52,8Videbunt iusti et timebunt

et super eum ridebunt:
Nova Vulgata
52,9«Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum,

sed speravit in multitudine divitiarum suarum

et praevaluit in insidiis suis».
 
Nova Vulgata
52,10Ego autem sicut virens oliva in domo Dei.

Speravi in misericordia Dei

in aeternum et in saeculum saeculi.
Nova Vulgata
52,11Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti;

et exspectabo nomen tuum,

quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.