Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Zachariae - 5
Zachariae
5 1Et conversus sum et levavi oculos meos et vidi: et ecce volumen volans. 2Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ego video volumen volans; longi-tudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum”. 3Et dixit ad me: “Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis ter-rae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur. 4Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius”.5Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?”. Et dixi: “Quidnam est?”. Et ait: “Haec est epha egrediens”. Et dixit: “Hoc est peccatum eorum in universa terra”. Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedens in medio ephae. 8Et dixit: “Haec est impietas”. Et proiecit eam in epham et misit massam plum-beam in os eius.
9Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter ter-ram et caelum. 10Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quo istae deferunt epham?”. 11Et dixit ad me: “Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et, postquam con-structa fuerit, ponetur ibi super basem suam”.
Note al testo