Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 1

Isaiae

1 1Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.

2Audite, caeli, et auribus percipe, terra,

quoniam Dominus locutus est:

«Filios enutrivi et exaltavi,

ipsi autem spreverunt me.


3Cognovit bos possessorem suum,

et asinus praesepe domini sui;

Israel non cognovit,

populus meus non intellexit».


4Vae genti peccatrici,

populo gravi iniquitate,

semini nequam, filiis sceleratis!

Dereliquerunt Dominum,

blasphemaverunt Sanctum Israel,

abalienati sunt retrorsum.


5Super quo percutiemini vos ultra,

addentes praevaricationem?

Omne caput languidum,

et omne cor maerens.


6A planta pedis usque ad verticem

non est in eo sanitas;

vulnus et livor et plaga tumens

non est circumligata

nec curata medicamine neque fota oleo.


7Terra vestra deserta,

civitates vestrae succensae igni;

regionem vestram coram vobis alieni devorant,

et desolabitur sicut in vastitate hostili.


8Et derelinquetur filia Sion

ut umbraculum in vinea,

sicut tugurium in cucumerario,

sicut civitas, quae obsessa est.


Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen,

quasi Sodoma fuissemus

et quasi Gomorra similes essemus.

9 Semen – Omittitur cum Gr, Syr et Vg kimāṭ = sicut parvum, ide est «omnino parvum»

10Audite verbum Domini,

principes Sodomorum;

percipite auribus legem Dei nostri,
populus Gomorrae.


11«Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?,

dicit Dominus.

Plenus sum holocaustis arietum

et adipe pinguium;

et sanguinem vitulorum

et agnorum et hircorum nolui.


12Cum veneritis ante conspectum meum,

quis quaesivit haec de manibus vestris,

ut ambularetis in atriis meis?


13Ne afferatis ultra sacrificium vanum;

abominatio mihi incensum,

neomenia et sabbatum et conventus;

non feram scelus cum coetu sollemni;


14calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea,

facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.


15Et cum extenderitis manus vestras,

avertam oculos meos a vobis;

et cum multiplicaveritis orationem,

non exaudiam:

manus enim vestrae sanguine plenae sunt.


16Lavamini, mundi estote,

auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis;

quiescite agere perverse,


17discite benefacere:

quaerite iudicium, subvenite oppresso,

iudicate pupillo, defendite viduam.


18Et venite, et iudicio contendamus,

dicit Dominus.

Si fuerint peccata vestra ut coccinum,

quasi nix dealbabuntur;

et, si fuerint rubra quasi vermiculus,

velut lana erunt.


19Si volueritis et audieritis,

bona terrae comedetis;


20quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis,

gladius devorabit vos,

quia os Domini locutum est».


21Quomodo facta est meretrix

civitas fidelis, plena iudicii?

Iustitia habitavit in ea,

nunc autem homicidae.


22Argentum tuum versum est in scoriam,

vinum tuum mixtum est aqua;


23principes tui infideles, socii furum:

omnes diligunt munera, sequuntur retributiones,

pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.


24Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel:

«Heu, consolabor super hostibus meis

et vindicabor de inimicis meis.


25Et convertam manum meam ad te

et excoquam ad purum scoriam tuam

et auferam omne stannum tuum.


26Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius,

et consiliarios tuos sicut antiquitus;

post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis».


27Sion in iudicio redimetur

et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.


28Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul;

et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.


Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis,

et erubescetis super hortis, quos elegistis.

29 Confundemini – Lege cum Targ et nonnullis mss Hebraicis tēbōšû; TM «confundentur»

30Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis,

et velut hortus absque aqua;


31et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae,

et opus eius quasi scintilla,

et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.


Note al testo

9 Semen – Omittitur cum Gr, Syr et Vg kimāṭ = sicut parvum, ide est «omnino parvum»
29 Confundemini – Lege cum Targ et nonnullis mss Hebraicis tēbōšû; TM «confundentur»