Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 1

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 1,1Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.
AT greco check Is1,1ὅρασις ἣν εἶδεν Ησαιας υἱὸς Αμως ἣν εἶδεν κατὰ τῆς Ιουδαίας καὶ κατὰ Ιερουσαλημ ἐν βασιλείᾳ Οζιου καὶ Ιωαθαμ καὶ Αχαζ καὶ Εζεκιου οἳ ἐβασίλευσαν τῆς Ιουδαίας
Nova Vulgata
1,2Audite, caeli, et auribus percipe, terra,

quoniam Dominus locutus est:

«Filios enutrivi et exaltavi,

ipsi autem spreverunt me.

AT greco check Is1,2ἄκουε οὐρανέ καὶ ἐνωτίζου γῆ ὅτι κύριος ἐλάλησεν υἱοὺς ἐγέννησα καὶ ὕψωσα αὐτοὶ δέ με ἠθέτησαν
Nova Vulgata
1,3Cognovit bos possessorem suum,

et asinus praesepe domini sui;

Israel non cognovit,

populus meus non intellexit».

AT greco check Is1,3ἔγνω βοῦς τὸν κτησάμενον καὶ ὄνος τὴν φάτνην τοῦ κυρίου αὐτοῦ Ισραηλ δέ με οὐκ ἔγνω καὶ ὁ λαός με οὐ συνῆκεν
Nova Vulgata
1,4Vae genti peccatrici,

populo gravi iniquitate,

semini nequam, filiis sceleratis!

Dereliquerunt Dominum,

blasphemaverunt Sanctum Israel,

abalienati sunt retrorsum.

AT greco check Is1,4οὐαὶ ἔθνος ἁμαρτωλόν λαὸς πλήρης ἁμαρτιῶν σπέρμα πονηρόν υἱοὶ ἄνομοι ἐγκατελίπατε τὸν κύριον καὶ παρωργίσατε τὸν ἅγιον τοῦ Ισραηλ
Nova Vulgata
1,5Super quo percutiemini vos ultra,

addentes praevaricationem?

Omne caput languidum,

et omne cor maerens.

AT greco check Is1,5τί ἔτι πληγῆτε προστιθέντες ἀνομίαν πᾶσα κεφαλὴ εἰς πόνον καὶ πᾶσα καρδία εἰς λύπην
Nova Vulgata
1,6A planta pedis usque ad verticem

non est in eo sanitas;

vulnus et livor et plaga tumens

non est circumligata

nec curata medicamine neque fota oleo.

AT greco check Is1,6ἀπὸ ποδῶν ἕως κεφαλῆς οὔτε τραῦμα οὔτε μώλωψ οὔτε πληγὴ φλεγμαίνουσα οὐκ ἔστιν μάλαγμα ἐπιθεῖναι οὔτε ἔλαιον οὔτε καταδέσμους
Nova Vulgata
1,7Terra vestra deserta,

civitates vestrae succensae igni;

regionem vestram coram vobis alieni devorant,

et desolabitur sicut in vastitate hostili.

AT greco check Is1,7ἡ γῆ ὑμῶν ἔρημος αἱ πόλεις ὑμῶν πυρίκαυστοι τὴν χώραν ὑμῶν ἐνώπιον ὑμῶν ἀλλότριοι κατεσθίουσιν αὐτήν καὶ ἠρήμωται κατεστραμμένη ὑπὸ λαῶν ἀλλοτρίων
Nova Vulgata
1,8Et derelinquetur filia Sion

ut umbraculum in vinea,

sicut tugurium in cucumerario,

sicut civitas, quae obsessa est.

AT greco check Is1,8ἐγκαταλειφθήσεται ἡ θυγάτηρ Σιων ὡς σκηνὴ ἐν ἀμπελῶνι καὶ ὡς ὀπωροφυλάκιον ἐν σικυηράτῳ ὡς πόλις πολιορκουμένη
Nova Vulgata
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen,

quasi Sodoma fuissemus

et quasi Gomorra similes essemus.

9 Semen – Omittitur cum Gr, Syr et Vg kimāṭ = sicut parvum, ide est «omnino parvum»
AT greco check Is1,9καὶ εἰ μὴ κύριος σαβαωθ ἐγκατέλιπεν ἡμῖν σπέρμα ὡς Σοδομα ἂν ἐγενήθημεν καὶ ὡς Γομορρα ἂν ὡμοιώθημεν
Nova Vulgata
1,10Audite verbum Domini,

principes Sodomorum;

percipite auribus legem Dei nostri,
populus Gomorrae.

AT greco check Is1,10ἀκούσατε λόγον κυρίου ἄρχοντες Σοδομων προσέχετε νόμον θεοῦ λαὸς Γομορρας
Nova Vulgata
1,11«Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?,

dicit Dominus.

Plenus sum holocaustis arietum

et adipe pinguium;

et sanguinem vitulorum

et agnorum et hircorum nolui.

AT greco check Is1,11τί μοι πλῆθος τῶν θυσιῶν ὑμῶν λέγει κύριος πλήρης εἰμὶ ὁλοκαυτωμάτων κριῶν καὶ στέαρ ἀρνῶν καὶ αἷμα ταύρων καὶ τράγων οὐ βούλομαι
Nova Vulgata
1,12Cum veneritis ante conspectum meum,

quis quaesivit haec de manibus vestris,

ut ambularetis in atriis meis?

AT greco check Is1,12οὐδ’ ἐὰν ἔρχησθε ὀφθῆναί μοι τίς γὰρ ἐξεζήτησεν ταῦτα ἐκ τῶν χειρῶν ὑμῶν πατεῖν τὴν αὐλήν μου
Nova Vulgata
1,13Ne afferatis ultra sacrificium vanum;

abominatio mihi incensum,

neomenia et sabbatum et conventus;

non feram scelus cum coetu sollemni;

AT greco check Is1,13οὐ προσθήσεσθε ἐὰν φέρητε σεμίδαλιν μάταιον θυμίαμα βδέλυγμά μοί ἐστιν τὰς νουμηνίας ὑμῶν καὶ τὰ σάββατα καὶ ἡμέραν μεγάλην οὐκ ἀνέχομαι νηστείαν καὶ ἀργίαν
Nova Vulgata
1,14calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea,

facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.

AT greco check Is1,14καὶ τὰς νουμηνίας ὑμῶν καὶ τὰς ἑορτὰς ὑμῶν μισεῖ ἡ ψυχή μου ἐγενήθητέ μοι εἰς πλησμονήν οὐκέτι ἀνήσω τὰς ἁμαρτίας ὑμῶν
Nova Vulgata
1,15Et cum extenderitis manus vestras,

avertam oculos meos a vobis;

et cum multiplicaveritis orationem,

non exaudiam:

manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

AT greco check Is1,15ὅταν τὰς χεῖρας ἐκτείνητε πρός με ἀποστρέψω τοὺς ὀφθαλμούς μου ἀφ’ ὑμῶν καὶ ἐὰν πληθύνητε τὴν δέησιν οὐκ εἰσακούσομαι ὑμῶν αἱ γὰρ χεῖρες ὑμῶν αἵματος πλήρεις
Nova Vulgata
1,16Lavamini, mundi estote,

auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis;

quiescite agere perverse,

AT greco check Is1,16λούσασθε καθαροὶ γένεσθε ἀφέλετε τὰς πονηρίας ἀπὸ τῶν ψυχῶν ὑμῶν ἀπέναντι τῶν ὀφθαλμῶν μου παύσασθε ἀπὸ τῶν πονηριῶν ὑμῶν
Nova Vulgata
1,17discite benefacere:

quaerite iudicium, subvenite oppresso,

iudicate pupillo, defendite viduam.

AT greco check Is1,17μάθετε καλὸν ποιεῖν ἐκζητήσατε κρίσιν ῥύσασθε ἀδικούμενον κρίνατε ὀρφανῷ καὶ δικαιώσατε χήραν
Nova Vulgata
1,18Et venite, et iudicio contendamus,

dicit Dominus.

Si fuerint peccata vestra ut coccinum,

quasi nix dealbabuntur;

et, si fuerint rubra quasi vermiculus,

velut lana erunt.

AT greco check Is1,18καὶ δεῦτε καὶ διελεγχθῶμεν λέγει κύριος καὶ ἐὰν ὦσιν αἱ ἁμαρτίαι ὑμῶν ὡς φοινικοῦν ὡς χιόνα λευκανῶ ἐὰν δὲ ὦσιν ὡς κόκκινον ὡς ἔριον λευκανῶ
Nova Vulgata
1,19Si volueritis et audieritis,

bona terrae comedetis;

AT greco check Is1,19καὶ ἐὰν θέλητε καὶ εἰσακούσητέ μου τὰ ἀγαθὰ τῆς γῆς φάγεσθε
Nova Vulgata
1,20quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis,

gladius devorabit vos,

quia os Domini locutum est».

AT greco check Is1,20ἐὰν δὲ μὴ θέλητε μηδὲ εἰσακούσητέ μου μάχαιρα ὑμᾶς κατέδεται τὸ γὰρ στόμα κυρίου ἐλάλησεν ταῦτα
Nova Vulgata
1,21Quomodo facta est meretrix

civitas fidelis, plena iudicii?

Iustitia habitavit in ea,

nunc autem homicidae.

AT greco check Is1,21πῶς ἐγένετο πόρνη πόλις πιστὴ Σιων πλήρης κρίσεως ἐν ᾗ δικαιοσύνη ἐκοιμήθη ἐν αὐτῇ νῦν δὲ φονευταί
Nova Vulgata
1,22Argentum tuum versum est in scoriam,

vinum tuum mixtum est aqua;

AT greco check Is1,22τὸ ἀργύριον ὑμῶν ἀδόκιμον οἱ κάπηλοί σου μίσγουσι τὸν οἶνον ὕδατι
Nova Vulgata
1,23principes tui infideles, socii furum:

omnes diligunt munera, sequuntur retributiones,

pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.

AT greco check Is1,23οἱ ἄρχοντές σου ἀπειθοῦσιν κοινωνοὶ κλεπτῶν ἀγαπῶντες δῶρα διώκοντες ἀνταπόδομα ὀρφανοῖς οὐ κρίνοντες καὶ κρίσιν χηρῶν οὐ προσέχοντες
Nova Vulgata
1,24Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel:

«Heu, consolabor super hostibus meis

et vindicabor de inimicis meis.

AT greco check Is1,24διὰ τοῦτο τάδε λέγει ὁ δεσπότης κύριος σαβαωθ οὐαὶ οἱ ἰσχύοντες Ισραηλ οὐ παύσεται γάρ μου ὁ θυμὸς ἐν τοῖς ὑπεναντίοις καὶ κρίσιν ἐκ τῶν ἐχθρῶν μου ποιήσω
Nova Vulgata
1,25Et convertam manum meam ad te

et excoquam ad purum scoriam tuam

et auferam omne stannum tuum.

AT greco check Is1,25καὶ ἐπάξω τὴν χεῖρά μου ἐπὶ σὲ καὶ πυρώσω σε εἰς καθαρόν τοὺς δὲ ἀπειθοῦντας ἀπολέσω καὶ ἀφελῶ πάντας ἀνόμους ἀπὸ σοῦ καὶ πάντας ὑπερηφάνους ταπεινώσω
Nova Vulgata
1,26Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius,

et consiliarios tuos sicut antiquitus;

post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis».

AT greco check Is1,26καὶ ἐπιστήσω τοὺς κριτάς σου ὡς τὸ πρότερον καὶ τοὺς συμβούλους σου ὡς τὸ ἀπ’ ἀρχῆς καὶ μετὰ ταῦτα κληθήσῃ πόλις δικαιοσύνης μητρόπολις πιστὴ Σιων
Nova Vulgata
1,27Sion in iudicio redimetur

et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.

AT greco check Is1,27μετὰ γὰρ κρίματος σωθήσεται ἡ αἰχμαλωσία αὐτῆς καὶ μετὰ ἐλεημοσύνης
Nova Vulgata
1,28Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul;

et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.

AT greco check Is1,28καὶ συντριβήσονται οἱ ἄνομοι καὶ οἱ ἁμαρτωλοὶ ἅμα καὶ οἱ ἐγκαταλείποντες τὸν κύριον συντελεσθήσονται
Nova Vulgata
Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis,

et erubescetis super hortis, quos elegistis.

29 Confundemini – Lege cum Targ et nonnullis mss Hebraicis tēbōšû; TM «confundentur»
AT greco check Is1,29διότι αἰσχυνθήσονται ἐπὶ τοῖς εἰδώλοις αὐτῶν ἃ αὐτοὶ ἠβούλοντο καὶ ἐπῃσχύνθησαν ἐπὶ τοῖς κήποις αὐτῶν ἃ ἐπεθύμησαν
Nova Vulgata
1,30Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis,

et velut hortus absque aqua;

AT greco check Is1,30ἔσονται γὰρ ὡς τερέβινθος ἀποβεβληκυῖα τὰ φύλλα καὶ ὡς παράδεισος ὕδωρ μὴ ἔχων
Nova Vulgata
1,31et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae,

et opus eius quasi scintilla,

et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.

AT greco check Is1,31καὶ ἔσται ἡ ἰσχὺς αὐτῶν ὡς καλάμη στιππύου καὶ αἱ ἐργασίαι αὐτῶν ὡς σπινθῆρες πυρός καὶ κατακαυθήσονται οἱ ἄνομοι καὶ οἱ ἁμαρτωλοὶ ἅμα καὶ οὐκ ἔσται ὁ σβέσων