Nova Vulgata11,1Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.
Nova Vulgata 1,2Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: «Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
Nova Vulgata 1,3Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel non cognovit, populus meus non intellexit».
Nova Vulgata 1,4Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
Nova Vulgata 1,5Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
Nova Vulgata 1,6A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo.
Nova Vulgata 1,7Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Nova Vulgata 1,8Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est.
Nova Vulgata Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus.
9Semen – Omittitur cum Gr, Syr et Vg kim‛āṭ = sicut parvum, ide est «omnino parvum»
Nova Vulgata 1,10Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae.
Nova Vulgata 1,11«Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Nova Vulgata 1,12Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
Nova Vulgata 1,13Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni;
Nova Vulgata 1,14calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
Nova Vulgata 1,15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Nova Vulgata 1,16Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse,
Nova Vulgata 1,18Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt.
Nova Vulgata 1,19Si volueritis et audieritis, bona terrae comedetis;
Nova Vulgata 1,20quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est».
Nova Vulgata 1,21Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.
Nova Vulgata 1,22Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua;
Nova Vulgata 1,23principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
Nova Vulgata 1,24Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: «Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis.
Nova Vulgata 1,25Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum.
Nova Vulgata 1,26Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis».
Nova Vulgata 1,27Sion in iudicio redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.
Nova Vulgata 1,28Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
Nova Vulgata Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis.
29Confundemini – Lege cum Targ et nonnullis mss Hebraicis tēbōšû; TM «confundentur»
Nova Vulgata 1,30Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua;
Nova Vulgata 1,31et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.