Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 102
Psalmorum
1021Preces afflicti, qui defessus
angorem suum ante Dominum profundit.
2Domine, exaudi orationem meam,
et clamor meus ad te veniat.
3Non abscondas faciem tuam a me;
in quacumque die tribulor,
inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te,
velociter exaudi me.
4Quia defecerunt sicut fumus dies mei,
et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5Percussum est ut fenum et aruit cor meum,
etenim oblitus sum comedere panem meum.
6A voce gemitus mei
adhaesit os meum carni meae.
7Similis factus sum pellicano solitudinis,
factus sum sicut nycticorax in ruinis.
8Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9Tota die exprobrabant mihi inimici mei,
exardescentes in me per me iurabant.
10Quia cinerem tamquam panem manducabam
et potum meum cum fletu miscebam,
11a facie irae et increpationis tuae,
quia elevans allisisti me.
12Dies mei sicut umbra declinaverunt,
et ego sicut fenum arui.
13Tu autem, Domine, in aeternum permanes,
et memoriale tuum in generationem et generationem.
14Tu exsurgens misereberis Sion,
quia tempus miserendi eius, quia venit tempus,
15quoniam placuerunt servis tuis lapides eius
et pulveris eius miserentur.
16Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,
et omnes reges terrae gloriam tuam,
17quia aedificavit Dominus Sion
et apparuit in gloria sua.
18Respexit in orationem inopum
et non sprevit precem eorum.
19Scribantur haec pro generatione altera,
et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
20Quia prospexit de excelso sanctuario suo,
Dominus de caelo in terram aspexit,
21ut audiret gemitus compeditorum,
ut solveret filios mortis;
22ut annuntient in Sion nomen Domini
et laudem eius in Ierusalem,
23cum congregati fuerint populi in unum
et regna, ut serviant Domino.
24Humiliavit in via virtutem meam,
abbreviavit dies meos.
Dicam: «Deus meus,
25ne auferas me in dimidio dierum meorum;
in generationem et generationem sunt anni tui.
26Initio terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt caeli.
27Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes sicut vestimentum veterascent,
et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
28Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29Filii servorum tuorum habitabunt,
et semen eorum in conspectu tuo firmabitur».