Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 33
Psalmorum
331Exsultate, iusti, in Domino;
rectos decet collaudatio.
17Fallax equus ad salutem,
in abundantia autem virtutis suae non salvabit.
2Confitemini Domino in cithara,
in psalterio decem chordarum psallite illi.
3Cantate ei canticum novum,
bene psallite ei in vociferatione,
4quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
5Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
6Verbo Domini caeli facti sunt,
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
7Congregans sicut in utre aquas maris,
ponens in thesauris abyssos.
8Timeat Dominum omnis terra,
a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.
9Quoniam ipse dixit, et facta sunt,
ipse mandavit, et creata sunt.
10Dominus dissipat consilia gentium,
irritas facit cogitationes populorum.
11Consilium autem Domini in aeternum manet,
cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
12Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
13De caelo respexit Dominus,
vidit omnes filios hominum.
14De loco habitaculi sui respexit
super omnes, qui habitant terram,
15qui finxit singillatim corda eorum,
qui intellegit omnia opera eorum.
16Non salvatur rex per multam virtutem,
et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae.
18Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
19ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
20Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est;
21quia in eo laetabitur cor nostrum,
et in nomine sancto eius speravimus.
22Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.