Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 79
Psalmorum
791Psalmus. Asaph.
Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam,
polluerunt templum sanctum tuum,
posuerunt Ierusalem in ruinas.
2Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli,
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam
in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.
4Facti sumus opprobrium vicinis nostris,
subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
5Usquequo, Domine? Irasceris in finem?
Accendetur velut ignis zelus tuus?
6Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt,
et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt,
7quia comederunt Iacob
et sedem eius desolaverunt.
8Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum,
cito anticipent nos misericordiae tuae,
quia pauperes facti sumus nimis.
9Adiuva nos, Deus salutaris nostri,
propter gloriam nominis tui et libera nos;
et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
10Quare dicent in gentibus: «Ubi est Deus eorum?».
Innotescat in nationibus coram oculis nostris
ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.
11Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum;
secundum magnitudinem brachii tui
superstites relinque filios mortis.
12Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum,
improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.
13Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae,
confitebimur tibi in saeculum;
in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.