Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 79

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 79
79,1Psalmus. Asaph.

Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam,

polluerunt templum sanctum tuum,

posuerunt Ierusalem in ruinas.
Nova Vulgata
79,2Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli,

carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
Nova Vulgata
79,3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam

in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.
Nova Vulgata
79,4Facti sumus opprobrium vicinis nostris,

subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
 
Nova Vulgata
79,5Usquequo, Domine? Irasceris in finem?

Accendetur velut ignis zelus tuus?
Nova Vulgata
79,6Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt,

et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt,
Nova Vulgata
79,7quia comederunt Iacob

et sedem eius desolaverunt.
 
Nova Vulgata
79,8Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum,

cito anticipent nos misericordiae tuae,

quia pauperes facti sumus nimis.
Nova Vulgata
79,9Adiuva nos, Deus salutaris nostri,

propter gloriam nominis tui et libera nos;

et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
 
Nova Vulgata
79,10Quare dicent in gentibus: «Ubi est Deus eorum?».

Innotescat in nationibus coram oculis nostris

ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.
Nova Vulgata
79,11Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum;

secundum magnitudinem brachii tui

superstites relinque filios mortis.
Nova Vulgata
79,12Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum,

improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.
 
Nova Vulgata
79,13Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae,

confitebimur tibi in saeculum;

in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.