Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Titum epistula Sancti Pauli apostoli - 2

Ad Titum epistula Sancti Pauli apostoli

2 Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam.
1 quae decet

2Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia.

Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes, 
3 in habitu sancto
4ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, 
prudentes sint, castae,  domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
5 prudentes, castas | benignas, subditas suis viris 

6Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. 
In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, 
7 praebe
in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
8 verbum sanum inreprehensibilem

Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes, 
9 placentes, non contradicentes 
non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.
10 sed in omnibus fidem bonam

Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 
11 Clem.: gratia Dei salvatoris nostri 
12erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, 
13exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, 
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
14 populum acceptabilem 

15Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!

Note al testo

1 quae decet
3 in habitu sancto
5 prudentes, castas | benignas, subditas suis viris 
7 praebe
8 verbum sanum inreprehensibilem
9 placentes, non contradicentes 
10 sed in omnibus fidem bonam
11 Clem.: gratia Dei salvatoris nostri 
14 populum acceptabilem