Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 12

Iob

12 1Respondens autem Iob dixit:

2«Ergo vos estis soli homines,

et vobiscum morietur sapientia.

3Et mihi est cor sicut et vobis,

nec inferior vestri sum;

quis enim haec, quae nostis, ignorat?

4Qui deridetur ab amico suo sicut ego,

invocabit Deum, et exaudiet eum;
deridetur enim iusti integritas.

Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt,

parata iis, qui vacillant pede.
5 Lampas – Lege cum Vg lappîd; TM «calamitati» derivatum a substantivo pîd cum articulo

6Tranquilla sunt tabernacula praedonum

et secura iis, qui provocant Deum,
iis, qui Deum tenent manu sua.

7Nimirum interroga iumenta, et docebunt te,

et volatilia caeli, et indicabunt tibi.

8Loquere terrae, et docebit te;

et narrabunt pisces maris.

9Quis ignorat in omnibus his

quod manus Domini hoc fecerit?

10In cuius manu anima omnis viventis

et spiritus universae carnis hominis.

11Nonne auris verba diiudicat,

et palatum cibum sibi gustat?

12In senibus est sapientia,

et in longaevis prudentia.

13Apud ipsum est sapientia et fortitudo;

ipse habet consilium et intellegentiam.

14Si destruxerit, nemo est, qui aedificet;

si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.

15Si continuerit aquas, arescent;

et, si emiserit eas, subvertent terram.

16Apud ipsum est fortitudo et sapientia;

ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.

17Inducit consiliarios spoliatos
et iudices in stuporem.

18Balteum regum dissolvit

et praecingit fune renes eorum.

19Inducit sacerdotes spoliatos
et optimates supplantat,

20commutans labium veracium

et doctrinam senum auferens.

21Effundit despectionem super principes

et cingulum fortium relaxat.

22Qui revelat profunda de tenebris

et producit in lucem umbram mortis.

23Qui multiplicat gentes et perdit eas

et subversas in integrum restituit.

24Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos

et errare eos faciet per invium desertum.

25Palpabunt quasi in tenebris et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.

Note al testo

5 Lampas – Lege cum Vg lappîd; TM «calamitati» derivatum a substantivo pîd cum articulo