Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 12

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 12 12,1Respondens autem Iob dixit:
Nova Vulgata
12,2«Ergo vos estis soli homines,

et vobiscum morietur sapientia.
Nova Vulgata
12,3Et mihi est cor sicut et vobis,

nec inferior vestri sum;

quis enim haec, quae nostis, ignorat?
Nova Vulgata
12,4Qui deridetur ab amico suo sicut ego,

invocabit Deum, et exaudiet eum;
deridetur enim iusti integritas.
Nova Vulgata
Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt,

parata iis, qui vacillant pede.
5 Lampas – Lege cum Vg lappîd; TM «calamitati» derivatum a substantivo pîd cum articulo
Nova Vulgata
12,6Tranquilla sunt tabernacula praedonum

et secura iis, qui provocant Deum,
iis, qui Deum tenent manu sua.
Nova Vulgata
12,7Nimirum interroga iumenta, et docebunt te,

et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
Nova Vulgata
12,8Loquere terrae, et docebit te;

et narrabunt pisces maris.
Nova Vulgata
12,9Quis ignorat in omnibus his

quod manus Domini hoc fecerit?
Nova Vulgata
12,10In cuius manu anima omnis viventis

et spiritus universae carnis hominis.
Nova Vulgata
12,11Nonne auris verba diiudicat,

et palatum cibum sibi gustat?
Nova Vulgata
12,12In senibus est sapientia,

et in longaevis prudentia.
Nova Vulgata
12,13Apud ipsum est sapientia et fortitudo;

ipse habet consilium et intellegentiam.
Nova Vulgata
12,14Si destruxerit, nemo est, qui aedificet;

si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
Nova Vulgata
12,15Si continuerit aquas, arescent;

et, si emiserit eas, subvertent terram.
Nova Vulgata
12,16Apud ipsum est fortitudo et sapientia;

ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
Nova Vulgata
12,17Inducit consiliarios spoliatos
et iudices in stuporem.
Nova Vulgata
12,18Balteum regum dissolvit

et praecingit fune renes eorum.
Nova Vulgata
12,19Inducit sacerdotes spoliatos
et optimates supplantat,
Nova Vulgata
12,20commutans labium veracium

et doctrinam senum auferens.
Nova Vulgata
12,21Effundit despectionem super principes

et cingulum fortium relaxat.
Nova Vulgata
12,22Qui revelat profunda de tenebris

et producit in lucem umbram mortis.
Nova Vulgata
12,23Qui multiplicat gentes et perdit eas

et subversas in integrum restituit.
Nova Vulgata
12,24Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos

et errare eos faciet per invium desertum.
Nova Vulgata
12,25Palpabunt quasi in tenebris et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.