Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 20
Iob
20 1Respondens autem Sophar Naamathites dixit:2«Idcirco cogitationes meae reducunt me,
eo quod intellectus effulsit in me.
3Doctrinam, qua me arguis, audiam,
at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.
4Scisne hoc a principio,
ex quo positus est homo super terram,
5quod exsultatio iniquorum brevis sit,
et gaudium impiorum ad instar puncti?
6si ascenderit usque ad caelum superbia eius,
et caput eius nubes tetigerit,
7quasi sterquilinium in finem perdetur,
et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”.
8Velut somnium avolans non invenietur,
transiet sicut visio nocturna.
9Oculus, qui eum viderat, non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.
10Filii eius satagent complacere pauperibus,
et manus illius reddent ei possessionem suam.
11Ossa eius, quae implebantur adulescentia,
cum eo in pulvere dormient.
12Cum enim dulce fuerit in ore eius malum,
abscondet illud sub lingua sua.
13Parcet illi et non derelinquet illud
et celabit in gutture suo.
14Panis eius in visceribus illius
vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15Divitias, quas devoravit, evomet,
et de ventre illius extrahet eas Deus.
Venenum aspidum sugebat,
et occidet eum lingua viperae.
Non videat rivulos olei,
torrentes mellis et butyri.
18Restituet quaestum suum nec deglutiet,
de opibus venditionum non laetabitur.
19Quoniam confringens deseruit pauperes,
domum rapuit et non aedificavit eam.
20Nec est satiatus venter eius;
et cum desideriis suis evadere non potuit.
21Non fuerunt reliquiae de cibo eius,
et propterea nihil permanebit de bonis eius.
22Cum satiatus fuerit, arctabitur;
et omnis dolor irruet super eum.
23Impleat ventrem suum:
emittet Deus in eum iram furoris sui
et pluet super illum bellum suum.
24Fugiet arma ferrea
et irruet in arcum aereum.
Sagitta transverberabit corpus eius,
et fulgur iecur eius;
vadent et venient super eum horribilia.
26Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius,
devorabit eum ignis, qui non succenditur;
affligetur relictus in tabernaculo suo.
27Revelabunt caeli iniquitatem eius,
et terra consurget adversus eum.
28Auferetur germen domus illius,
detrahetur in die furoris Dei.
29Haec est pars hominis impii a Deo,
et hereditas verborum eius a Domino».
Note al testo