Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 132

Psalmorum

132
1Canticum ascensionum.

Memento, Domine, David

et omnis mansuetudinis eius,

2quia iuravit Domino,

votum vovit Potenti Iacob:
 

3«Non introibo in tabernaculum domus meae,

non ascendam in lectum strati mei,

4non dabo somnum oculis meis

et palpebris meis dormitationem,

5donec inveniam locum Domino,

tabernaculum Potenti Iacob».
 

6Ecce audivimus eam esse in Ephratha,

invenimus eam in campis Iaar.

7Ingrediamur in tabernaculum eius,

adoremus ad scabellum pedum eius.
 

8Surge, Domine, in requiem tuam,

tu et arca fortitudinis tuae.

9Sacerdotes tui induantur iustitiam,

et sancti tui exsultent.

10Propter David servum tuum

non avertas faciem christi tui.
 

11Iuravit Dominus David veritatem

et non recedet ab ea:

«De fructu ventris tui

ponam super sedem tuam.

12Si custodierint filii tui testamentum meum

et testimonia mea, quae docebo eos,

filii eorum usque in saeculum

sedebunt super sedem tuam».
 

13Quoniam elegit Dominus Sion,

desideravit eam in habitationem sibi:

14«Haec requies mea in saeculum saeculi;

hic habitabo, quoniam desideravi eam.
 

15Cibaria eius benedicens benedicam,

pauperes eius saturabo panibus.

16Sacerdotes eius induam salutari,

et sancti eius exsultatione exsultabunt.
 

17Illic germinare faciam cornu David,

parabo lucernam christo meo.

18Inimicos eius induam confusione,

super ipsum autem efflorebit diadema eius».