Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 17

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 17 17,1Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum.
Nova Vulgata Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis
2 Secundum consuetudinem autem Paulus
Nova Vulgata adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: “ Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis ”.
3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati | et quia hic
Nova Vulgata Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles non paucae.
4 et de colentibus gentilibusque multitudo magna
Nova Vulgata Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem, et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum.
5 adsumentesque de vulgo viros quosdam malos
Nova Vulgata Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: “ Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt,
6 ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant
Nova Vulgata 17,7quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum ”.
Nova Vulgata Concitaverunt autem plebem et politarchas audientes haec;
8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec
Nova Vulgata 17,9et accepto satis ab Iasone et a ceteris, dimiserunt eos.
Nova Vulgata
17,10Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt.
Nova Vulgata 17,11Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
Nova Vulgata Et multi quidem crediderunt ex eis et Graecarum mulierum honestarum et virorum non pauci.
12 et gentilium mulierum honestarum et viri
Nova Vulgata Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem.
13 quia et Beroeae praedicatum est a Paulo
Nova Vulgata 17,14Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare; Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.
Nova Vulgata Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas, et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt.
15 et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter
Nova Vulgata
Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem.
16 incitabatur | videns idolatriae deditam civitatem
Nova Vulgata 17,17Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant.
Nova Vulgata Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: “ Quid vult seminiverbius hic dicere? ”; alii vero: “ Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse ”, quia Iesum et resurrectionem evangelizabat.
18 quidem autem epicurei et stoici philosophi | resurrectionem adnuntiabat eis
Nova Vulgata 17,19Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: “ Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina?
Nova Vulgata Mira enim quaedam infers auribus nostris; volumus ergo scire quidnam velint haec esse ”.
20 nova enim quaedam infers auribus nostris
Nova Vulgata 17,21Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.
Nova Vulgata
17,22Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: “ Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video;
Nova Vulgata 17,23praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: “Ignoto deo”. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
Nova Vulgata 17,24Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat
Nova Vulgata 17,25nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia;
Nova Vulgata 17,26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum,
Nova Vulgata quaerere Deum si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
27 si forte adtractent eum aut inveniant
Nova Vulgata 17,28In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt:
“Ipsius enim et genus sumus”.
Nova Vulgata
17,29Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile.
Nova Vulgata Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant,
30 huius ignorantiae
Nova Vulgata eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis ”.
31 iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens
Nova Vulgata
17,32Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: “ Audiemus te de hoc iterum ”.
Nova Vulgata 17,33Sic Paulus exivit de medio eorum.
Nova Vulgata 17,34Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis.