Nova Vulgata2424,1Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
Nova Vulgataipse autem respondens dixit eis: “ Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur ”.
2Videtis haec omnia? | qui non destruatur
Nova Vulgata24,3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ”.
Nova Vulgata 24,4Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
Nova Vulgata24,5Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent.
Nova VulgataAudituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis.
6oportet enim haec fieri
Nova VulgataConsurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca;
7et erunt pestilentiae et fames et terrae motus
Nova Vulgata24,8haec autem omnia initia sunt dolorum.
Nova Vulgata24,9Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Nova Vulgata24,10Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem;
Nova Vulgata24,11et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
Nova VulgataEt, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
12quoniam abundabit
Nova Vulgata24,13qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
Nova Vulgata24,14Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.
Nova Vulgata 24,15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
Nova Vulgata24,16tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
Nova Vulgataqui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
17et qui in tecto
Nova Vulgataet, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum.
18tollere tunicam suam
Nova VulgataVae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
19praegnatibus
Nova Vulgata 24,20Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
Nova Vulgata24,21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
Nova Vulgata24,22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
Nova VulgataTunc si quis vobis dixerit: "Ecce hic Christus" aut: "Hic", nolite credere.
23aut illic
Nova Vulgata24,24Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
Nova Vulgata24,25Ecce praedixi vobis.
Nova Vulgata24,26Si ergo dixerint vobis: "Ecce in deserto est", nolite exire; "Ecce in penetralibus", nolite credere:
Nova Vulgatasicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.
27in occidente ita erit et adventus
Nova Vulgata24,28Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
Nova Vulgata 24,29Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
Nova VulgataEt tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
30cum virtute multa et maiestate
Nova Vulgataet mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
31cum tuba et voce magna
Nova Vulgata 24,32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
Nova Vulgata24,33Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
Nova Vulgata24,34Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant.
Nova Vulgata24,35Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.
Nova Vulgata De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
36neque angeli caelorum nisi Pater solus
Nova VulgataSicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
37Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus
Nova Vulgata24,38Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
Nova Vulgata24,39et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
Nova VulgataTunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
40unus assumetur et unus relinquetur
Nova Vulgataduae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
41una assumetur et una relinquetur
Nova Vulgata Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
42nescitis qua hora
Nova Vulgata24,43Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
Nova VulgataIdeo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
44Ideoque et vos
Nova VulgataQuis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
45quem constituit dominus suus
Nova Vulgata24,46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
Nova Vulgata24,47Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
Nova Vulgata24,48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire",
Nova Vulgata24,49et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis,
Nova Vulgataveniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat,
50et hora qua ignorat
Nova Vulgata24,51et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.