Nova Vulgata1515,1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere.
Nova VulgataUnusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem;
2Unusquisque vestrum proximo suo
Nova Vulgata15,3etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ”.
Nova VulgataQuaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
4Quaecumque enim scripta sunt
Nova VulgataDeus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
5secundum Iesum Christum
Nova Vulgataut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.
6ut unianimes uno ore honorificetis
Nova Vulgata Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei.
7in honorem Dei
Nova VulgataDico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum,
8Christum Iesum ministrum
Nova Vulgatagentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “ Propter hoc confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo ”.
9super misericordiam honorare Deum
Nova Vulgata 15,10Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”.
Nova Vulgata Et iterum: “ Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi ”.
11et magnificate eum
Nova Vulgata 15,12Et rursus Isaias ait: “ Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ”.
Nova Vulgata 15,13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.
Nova Vulgata Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere.
14pleni estis dilectione | possitis alterutrum
Nova VulgataAudacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
15vobis fratres ex parte
Nova Vulgataut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.
16Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei
Nova VulgataHabeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum;
17gloriam in Christo Iesu
Nova Vulgatanon enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis,
18non enim audeo
Nova Vulgatain virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi,
19in virtute Spiritus Sancti | ab Hierusalem per circuitum
Nova Vulgatasic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem,
20sic autem hoc praedicavi evangelium
Nova Vulgata15,21sed sicut scriptum est: “ Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent ”.
Nova Vulgata 15,22Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
Nova Vulgata15,23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
Nova Vulgatacum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
24spero quod
Nova Vulgata Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
25nunc igitur proficiscar
Nova Vulgataprobaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
26conlationem aliquam facere
Nova VulgataPlacuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
27spiritalium eorum participes facti sunt gentiles
Nova Vulgata15,28Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;
Nova Vulgata15,29scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
Nova VulgataObsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,
30Obsecro igitur vos | ut adiuvetis me in orationibus
Nova Vulgataut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,
31et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma Sanctis
Nova Vulgataut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.
32ut veniam | et refrigerer vobiscum
Nova Vulgata15,33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.