Nova Vulgata36Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum;
La: 1b. 2bc. 19b
Nova Vulgata 36,2et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
Nova Vulgata 36,3Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
Nova Vulgata 36,4Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,
Nova Vulgata 36,5ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine.
Nova Vulgata 36,6Innova signa et itera mirabilia,
Nova Vulgata 36,7glorifica manum et firma brachium dextrum,
Nova Vulgata 36,8excita furorem et effunde iram,
Nova Vulgata 36,9tolle adversarium et afflige inimicum.
Nova Vulgata 36,10Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua.
Nova Vulgata 36,11In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
Nova Vulgata 36,12Contere caput principum inimicorum dicentium: «Non est alius praeter nos!».
Nova Vulgata 36,13Congrega omnes tribus Iacob, et hereditabis eos sicut ab initio.
Nova Vulgata 36,14Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo.
Nova Vulgata 36,15Miserere civitati sanctificationis tuae, Ierusalem, loco requiei tuae.
Nova Vulgata 36,16Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum.
Nova Vulgata 36,17Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo.
Nova Vulgata 36,18Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum,
Nova Vulgata 36,19secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum.
Nova Vulgata 36,20Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior;
Nova Vulgata 36,21fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia.
Nova Vulgata 36,22Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus retribuet illi.
Nova Vulgata 36,23Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia.
Nova Vulgata 36,24Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
Nova Vulgata 36,25Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum.
Nova Vulgata 36,26Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei
Nova Vulgata 36,27Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans.
Nova Vulgata36,28Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?