Nova Vulgata4Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium,
1nihil differt servo
Nova Vulgata 4,2sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre.
Nova Vulgata4,3Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes;
Nova Vulgata4,4at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,
Nova Vulgata4,5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Nova Vulgata4,6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”.
Nova Vulgata4,7Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum.
Nova Vulgata Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis;
8serviebatis
Nova Vulgatanunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?
9quibus denuo servire vultis
Nova Vulgata4,10Dies observatis et menses et tempora et annos!
Nova Vulgata4,11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
Nova Vulgata Estote sicut ego, quia et ego sicut vos, fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis;
12Estote sicut et ego
Nova Vulgatascitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis evangelizavi,
13quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
Nova Vulgata4,14et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.
Nova Vulgata4,15Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.
Nova Vulgata4,16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
Nova Vulgata4,17Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
Nova VulgataBonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos,
18Bonum autem aemulamini
Nova Vulgata4,19filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!
Nova VulgataVellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis.
20quoniam confundor in vobis
Nova Vulgata Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis?
21Legem non legistis?
Nova Vulgata4,22Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.
Nova VulgataSed qui de ancilla, secundum carnem natus est, qui autem de libera, per promissionem.
23per repromissionem
Nova VulgataQuae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar.
24haec enim sunt | quae est Agar
Nova VulgataIllud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis.
25Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
Nova Vulgata4,26Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra;
Nova Vulgata4,27scriptum est enim: “ Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum ”.
Nova Vulgata Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis.
28Nos autem | filii sumus
Nova Vulgata4,29Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc.
Nova Vulgata4,30Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”.
Nova Vulgata4,31Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.