Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 5 5,1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, 
Nova Vulgata 5,2anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. 
Nova Vulgata 5,3Viduas honora, quae vere viduae sunt. 
Nova Vulgata Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus, hoc enim acceptum est coram Deo.
4 domum suam regere
Nova Vulgata Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; 
5 speravit
Nova Vulgata 5,6nam quae in deliciis est vivens, mortua est. 
Nova Vulgata Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. 
7 Et hoc praecipe 
Nova Vulgata 5,8Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
Nova Vulgata
Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, 
9 Vidua eligatur
Nova Vulgata 5,10in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 
Nova Vulgata Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt, 
11 in Christo
Nova Vulgata 5,12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; 
Nova Vulgata 5,13simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. 
Nova Vulgata adversario maledicti gratia;
14 iuveniores nubere | matres familias esse 
Nova Vulgata 5,15iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
Nova Vulgata
5,16Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
Nova Vulgata
5,17Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina; 
Nova Vulgata 5,18dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”. 
Nova Vulgata Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus
19 et tribus testibus 
Nova Vulgata 5,20Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.
Nova Vulgata Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. 
21 Testor | in aliam partem 
Nova Vulgata 5,22Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
Nova Vulgata
Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
23 propter stomachum tuum
Nova Vulgata
5,24Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; 
Nova Vulgata 5,25similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.