Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula Iacobi - 1

Epistula Iacobi

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 1 Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.
1 et Domini nostri
Nova Vulgata
1,2Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,
Nova Vulgata 1,3scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;
Nova Vulgata 1,4patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.
Nova Vulgata
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
5 indiget sapientiam
Nova Vulgata 1,6Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.
Nova Vulgata 1,7Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino,
Nova Vulgata 1,8vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.
Nova Vulgata
1,9Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,
Nova Vulgata 1,10dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
Nova Vulgata 1,11Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.
Nova Vulgata 1,12Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
Nova Vulgata
Nemo, cum tentatur, dicat: “ A Deo tentor ”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.
13 dicat quoniam | Deus enim intemptator malorum est
Nova Vulgata 1,14Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;
Nova Vulgata 1,15dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum, peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.
Nova Vulgata
Nolite errare, fratres mei dilectissimi.
16 Nolite itaque errare
Nova Vulgata 1,17Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
Nova Vulgata Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.
18 ut simus initium aliquod creaturae eius
Nova Vulgata
1,19Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;
Nova Vulgata 1,20ira enim viri iustitiam Dei non operatur.
Nova Vulgata 1,21Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Nova Vulgata 1,22Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. 
Nova Vulgata 1,23Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;
Nova Vulgata 1,24consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
Nova Vulgata 1,25Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.
Nova Vulgata
Si quis putat se religiosum esse non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.
26 Si quis autem | non refrenans linguam suam
Nova Vulgata 1,27Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.