Nova Vulgata1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
1in Christo Iesu
Nova Vulgata1,2his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.
Nova Vulgata Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
3Deo et Patri
Nova Vulgata1,4audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes,
Nova Vulgatapropter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii,
5quam audistis
Nova Vulgataquod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens sicut et in vobis ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;
6et fructificat et crescit | sicut in vobis
Nova Vulgatasicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,
7pro vobis minister Christi Iesu
Nova Vulgata1,8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.
Nova Vulgata 1,9Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali,
Nova Vulgataut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
10digne Deo
Nova Vulgatain omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio
11in omni patientia et longanimitate
Nova Vulgata gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;
12qui dignos nos fecit
Nova Vulgata 1,13qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
Nova Vulgata 1,14in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;
Nova Vulgata 1,15qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae,
Nova Vulgata quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
16omnia per ipsum et in ipso
Nova Vulgata et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant.
17ante omnes
Nova Vulgata 1,18Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
Nova Vulgata 1,19quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare
Nova Vulgata 1,20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
Nova Vulgata 1,21Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,
Nova Vulgata1,22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso,
Nova Vulgata1,23si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
Nova Vulgata Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
24qui nunc gaudeo
Nova Vulgata1,25cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei,
Nova Vulgata1,26mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
Nova Vulgataquibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;
27gloriae sacramenti huius
Nova Vulgataquem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo;
28corripientes omnem hominem | in Christo Iesu
Nova Vulgataad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.