Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 16

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 16 16,1Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.
Nova Vulgata 16,2At ille respondens ait eis: “ Facto vespere dicitis: "Serenum erit, rubicundum est enim caelum";
Nova Vulgata et mane: "Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum". Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
3 faciem ergo caeli
Nova Vulgata 16,4Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae ”. Et, relictis illis, abiit.
Nova Vulgata
Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.
5 cum venissent discipuli eius
Nova Vulgata Iesus autem dixit illis: “ Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.
6 Qui dixit illis
Nova Vulgata At illi cogitabant inter se dicentes: “ Panes non accepimus!”.
7 dicentes quia
Nova Vulgata 16,8Sciens autem Iesus dixit: “ Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?
Nova Vulgata 16,9Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?
Nova Vulgata 16,10Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?
Nova Vulgata Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.
11 Quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis. Cavete
Nova Vulgata 16,12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
Nova Vulgata
16,13Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”.
Nova Vulgata 16,14At illi dixerunt: “ Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ”.
Nova Vulgata 16,15Dicit illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”.
Nova Vulgata 16,16Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”.
Nova Vulgata 16,17Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.
Nova Vulgata Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.
18 ego dico tibi quia
Nova Vulgata Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ”.
19 et tibi dabo
Nova Vulgata Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.
20 praecepit discipulis suis | ipse esset Iesus Christus
Nova Vulgata
Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
21 et scribis et principibus sacerdotum
Nova Vulgata 16,22Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “ Absit a te, Domine, non erit tibi hoc ”.
Nova Vulgata 16,23Qui conversus dixit Petro: “ Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea quae hominum! ”.
Nova Vulgata
16,24Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Nova Vulgata 16,25Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Nova Vulgata 16,26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Nova Vulgata 16,27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Nova Vulgata 16,28Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ”.