Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 11

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 11 11,1Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae; sed et supportate me!
Nova Vulgata 11,2Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
Nova Vulgata Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum.
3 sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
Nova Vulgata 11,4Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini.
Nova Vulgata 11,5Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis;
Nova Vulgata nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos.
6 et si inperitus sermone | in omnibus autem manifestatus sum vobis
Nova Vulgata
11,7Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis?
Nova Vulgata 11,8Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
Nova Vulgata 11,9et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
Nova Vulgata 11,10Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae.
Nova Vulgata
11,11Quare? Quia non diligo vos? Deus scit!
Nova Vulgata 11,12Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
Nova Vulgata 11,13Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
Nova Vulgata 11,14Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis;
Nova Vulgata non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum.
15 si ministri eius
Nova Vulgata
Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier.
16 ne quis me putet insipientem, alioquin
Nova Vulgata Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia in hac substantia gloriationis.
17 in hac substantia gloriae
Nova Vulgata 11,18Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.
Nova Vulgata 11,19Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes;
Nova Vulgata 11,20sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
Nova Vulgata
11,21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego.
Nova Vulgata 11,22Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego.
Nova Vulgata 11,23Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter;
Nova Vulgata 11,24a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi,
Nova Vulgata 11,25ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui;
Nova Vulgata 11,26in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus,
Nova Vulgata in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate;
27 in vigiliis multis | in ieiuniis multis
Nova Vulgata 11,28praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
Nova Vulgata 11,29Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
Nova Vulgata
11,30Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
Nova Vulgata 11,31Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
Nova Vulgata 11,32Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet,
Nova Vulgata 11,33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.