Nova Vulgata1414,1Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
Nova Vulgata14,2Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat.
Nova Vulgata14,3Is qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit.
Nova VulgataTu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum.
4potensest enim Deus
Nova Vulgata Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.
5Nam alius iudicat diem plus interdiem
Nova Vulgata14,6Qui sapit diem, Domino sapit; et qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.
Nova Vulgata14,7Nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur;
Nova Vulgata14,8sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
Nova Vulgata14,9In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.
Nova Vulgata 14,10Tu autem quid iudicas fratrem tuum? Aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
Nova Vulgatascriptum est enim: “ Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo ”.
9et mortuus est et revixit
11dicit Dominus quoniam| mihi flectet
Nova Vulgata 14,12Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Nova Vulgata14,13Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
Nova Vulgata Scio et certus sum in Domino Iesu quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
14Scio et confido | per ipsum
Nova Vulgata14,15Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est!
Nova VulgataNon ergo blasphemetur bonum vestrum!
16bonum nostrum
Nova VulgataNon est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
17non est regnum Dei
Nova Vulgata14,18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus.
Nova Vulgata14,19Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem.
Nova Vulgata14,20Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Nova VulgataBonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit.
21neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
Nova Vulgata Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat.
22Tu fidem habes
Nova Vulgata14,23Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.