Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 20

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 20
20,1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera;

quicumque his delectatur, non erit sapiens.
AT greco check Pr20,1ἀκόλαστον οἶνος καὶ ὑβριστικὸν μέθη πᾶς δὲ ὁ συμμειγνύμενος αὐτῇ οὐκ ἔσται σοφός
Nova Vulgata
20,2Sicut rugitus leonis ita et terror regis:

qui provocat eum, peccat in animam suam.
AT greco check Pr20,2οὐ διαφέρει ἀπειλὴ βασιλέως θυμοῦ λέοντος ὁ δὲ παροξύνων αὐτὸν ἁμαρτάνει εἰς τὴν ἑαυτοῦ ψυχήν
Nova Vulgata
20,3Honor est homini separari a contentionibus;

omnes autem stulti miscentur contumeliis.
AT greco check Pr20,3δόξα ἀνδρὶ ἀποστρέφεσθαι λοιδορίας πᾶς δὲ ἄφρων τοιούτοις συμπλέκεται
Nova Vulgata
20,4Propter frigus piger arare noluit;

mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
AT greco check Pr20,4ὀνειδιζόμενος ὀκνηρὸς οὐκ αἰσχύνεται ὡσαύτως καὶ ὁ δανιζόμενος σῖτον ἐν ἀμήτῳ
Nova Vulgata
20,5Sicut aqua profunda consilium in corde viri,

sed homo sapiens exhauriet illud.
AT greco check Pr20,5ὕδωρ βαθὺ βουλὴ ἐν καρδίᾳ ἀνδρός ἀνὴρ δὲ φρόνιμος ἐξαντλήσει αὐτήν
Nova Vulgata
20,6Multi homines misericordes vocantur;

virum autem fidelem quis inveniet?
AT greco check Pr20,6μέγα ἄνθρωπος καὶ τίμιον ἀνὴρ ἐλεήμων ἄνδρα δὲ πιστὸν ἔργον εὑρεῖν
Nova Vulgata
20,7Iustus, qui ambulat in simplicitate sua,

beatos post se filios derelinquet.
AT greco check Pr20,7ὃς ἀναστρέφεται ἄμωμος ἐν δικαιοσύνῃ μακαρίους τοὺς παῖδας αὐτοῦ καταλείψει
Nova Vulgata
20,8Rex, qui sedet in solio iudicii,

dissipat omne malum intuitu suo.
AT greco check Pr20,8ὅταν βασιλεὺς δίκαιος καθίσῃ ἐπὶ θρόνου οὐκ ἐναντιοῦται ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ πᾶν πονηρόν
Nova Vulgata
20,9Quis potest dicere: «Mundavi cor meum,

purus sum a peccato»?
AT greco check Pr20,9μὴ εἴπῃς τείσομαι τὸν ἐχθρόν ἀλλὰ ὑπόμεινον τὸν κύριον ἵνα σοι βοηθήσῃ
Nova Vulgata
20,10Pondus et pondus, mensura et mensura,

utrumque abominabile est apud Dominum.
AT greco check Pr20,10στάθμιον μέγα καὶ μικρὸν καὶ μέτρα δισσά ἀκάθαρτα ἐνώπιον κυρίου καὶ ἀμφότερα
Nova Vulgata
20,11Ex studiis suis intellegitur puer,

si munda et recta sint opera eius.
AT greco check Pr20,11καὶ ὁ ποιῶν αὐτὰ ἐν τοῖς ἐπιτηδεύμασιν αὐτοῦ συμποδισθήσεται νεανίσκος μετὰ ὁσίου καὶ εὐθεῖα ἡ ὁδὸς αὐτοῦ
Nova Vulgata
20,12Aurem audientem et oculum videntem,

Dominus fecit utrumque.
AT greco check Pr20,12οὖς ἀκούει καὶ ὀφθαλμὸς ὁρᾷ κυρίου ἔργα καὶ ἀμφότερα
Nova Vulgata
20,13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat;

aperi oculos tuos et saturare panibus.
AT greco check Pr20,13μὴ ἀγάπα καταλαλεῖν ἵνα μὴ ἐξαρθῇς διάνοιξον τοὺς ὀφθαλμούς σου καὶ ἐμπλήσθητι ἄρτων
Nova Vulgata
20,14«Malum est, malum est!» dicit omnis emptor

et, cum recesserit, tunc gloriabitur.
AT greco check Pr20,14
Nova Vulgata
20,15Est aurum et multitudo gemmarum

et vas pretiosum labia scientiae.
AT greco check Pr20,15
Nova Vulgata
20,16Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni,

et pro extraneis aufer pignus ab eo.
AT greco check Pr20,16
Nova Vulgata
20,17Suavis est homini panis mendacii,

et postea implebitur os eius calculo.
AT greco check Pr20,17
Nova Vulgata
20,18Cogitationes consiliis firmantur,
et dispensationibus tractanda sunt bella.
AT greco check Pr20,18
Nova Vulgata
20,19Ei, qui revelat mysteria et calumniatur

et dilatat labia sua, ne commiscearis.
AT greco check Pr20,19
Nova Vulgata
20,20Qui maledicit patri suo et matri,

exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
AT greco check Pr20,20
Nova Vulgata
20,21Hereditas, ad quam festinatur in principio,

in novissimo benedictione carebit.
AT greco check Pr20,21
Nova Vulgata
20,22Ne dicas: «Reddam malum»;

exspecta Dominum, et liberabit te.
AT greco check Pr20,22
Nova Vulgata
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus;

statera dolosa non est bona in oculis eius.
23 In oculis eius – Cum Gr additum
AT greco check Pr20,23βδέλυγμα κυρίῳ δισσὸν στάθμιον καὶ ζυγὸς δόλιος οὐ καλὸν ἐνώπιον αὐτοῦ
Nova Vulgata
20,24A Domino diriguntur gressus viri;

quis autem hominum intellegere potest viam suam?
AT greco check Pr20,24παρὰ κυρίου εὐθύνεται τὰ διαβήματα ἀνδρί θνητὸς δὲ πῶς ἂν νοήσαι τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ
Nova Vulgata
20,25Laqueus est homini inconsulte dicere: «Sanctum!»

et post vota retractare.
AT greco check Pr20,25παγὶς ἀνδρὶ ταχύ τι τῶν ἰδίων ἁγιάσαι μετὰ γὰρ τὸ εὔξασθαι μετανοεῖν γίνεται
Nova Vulgata
20,26Ventilat impios rex sapiens

et incurvat super eos rotam.
AT greco check Pr20,26λικμήτωρ ἀσεβῶν βασιλεὺς σοφὸς καὶ ἐπιβαλεῖ αὐτοῖς τροχόν
Nova Vulgata
20,27Lucerna Domini spiraculum hominis,

quae investigat omnia secreta ventris.
AT greco check Pr20,27φῶς κυρίου πνοὴ ἀνθρώπων ὃς ἐρευνᾷ ταμίεια κοιλίας
Nova Vulgata
20,28Misericordia et veritas custodiunt regem,

et roboratur clementia thronus eius.
AT greco check Pr20,28ἐλεημοσύνη καὶ ἀλήθεια φυλακὴ βασιλεῖ καὶ περικυκλώσουσιν ἐν δικαιοσύνῃ τὸν θρόνον αὐτοῦ
Nova Vulgata
20,29Ornamentum iuvenum fortitudo eorum,

et honor senum canities.
AT greco check Pr20,29κόσμος νεανίαις σοφία δόξα δὲ πρεσβυτέρων πολιαί
Nova Vulgata
20,30Livor vulneris absterget mala,

et plagae in secretioribus ventris.
AT greco check Pr20,30ὑπώπια καὶ συντρίμματα συναντᾷ κακοῖς πληγαὶ δὲ εἰς ταμίεια κοιλίας