Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 4

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 4
4,1Audite, filii, disciplinam patris

et attendite, ut sciatis prudentiam;
AT greco check Pr4,1ἀκούσατε παῖδες παιδείαν πατρὸς καὶ προσέχετε γνῶναι ἔννοιαν
Nova Vulgata
4,2quoniam doctrinam bonam tribuam vobis,

legem meam ne derelinquatis.
AT greco check Pr4,2δῶρον γὰρ ἀγαθὸν δωροῦμαι ὑμῖν τὸν ἐμὸν νόμον μὴ ἐγκαταλίπητε
Nova Vulgata
4,3Nam et ego filius fui patris mei,

tenellus et unigenitus coram matre mea;
AT greco check Pr4,3υἱὸς γὰρ ἐγενόμην κἀγὼ πατρὶ ὑπήκοος καὶ ἀγαπώμενος ἐν προσώπῳ μητρός
Nova Vulgata
4,4et docebat me atque dicebat:

«Suscipiat verba mea cor tuum,

custodi praecepta mea et vives.
AT greco check Pr4,4οἳ ἔλεγον καὶ ἐδίδασκόν με ἐρειδέτω ὁ ἡμέτερος λόγος εἰς σὴν καρδίαν
Nova Vulgata
4,5Posside sapientiam, posside prudentiam,

ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei.
AT greco check Pr4,5φύλασσε ἐντολάς μὴ ἐπιλάθῃ μηδὲ παρίδῃς ῥῆσιν ἐμοῦ στόματος
Nova Vulgata
4,6Ne dimittas eam, et custodiet te,

dilige eam, et servabit te.
AT greco check Pr4,6μηδὲ ἐγκαταλίπῃς αὐτήν καὶ ἀνθέξεταί σου ἐράσθητι αὐτῆς καὶ τηρήσει σε
Nova Vulgata
4,7Principium sapientiae: posside sapientiam

et in omni possessione tua acquire prudentiam.
AT greco check Pr4,7
Nova Vulgata
4,8Arripe illam, et exaltabit te,

glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus.
AT greco check Pr4,8περιχαράκωσον αὐτήν καὶ ὑψώσει σε τίμησον αὐτήν ἵνα σε περιλάβῃ
Nova Vulgata
4,9Dabit capiti tuo diadema gratiae,

et corona inclita proteget te».
AT greco check Pr4,9ἵνα δῷ τῇ σῇ κεφαλῇ στέφανον χαρίτων στεφάνῳ δὲ τρυφῆς ὑπερασπίσῃ σου
Nova Vulgata
4,10Audi, fili mi, et suscipe verba mea,

ut multiplicentur tibi anni vitae.
AT greco check Pr4,10ἄκουε υἱέ καὶ δέξαι ἐμοὺς λόγους καὶ πληθυνθήσεται ἔτη ζωῆς σου ἵνα σοι γένωνται πολλαὶ ὁδοὶ βίου
Nova Vulgata
4,11Viam sapientiae monstravi tibi;

duxi te per semitas aequitatis,
AT greco check Pr4,11ὁδοὺς γὰρ σοφίας διδάσκω σε ἐμβιβάζω δέ σε τροχιαῖς ὀρθαῖς
Nova Vulgata
4,12quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui,

et currens non habebis offendiculum.
AT greco check Pr4,12ἐὰν γὰρ πορεύῃ οὐ συγκλεισθήσεταί σου τὰ διαβήματα ἐὰν δὲ τρέχῃς οὐ κοπιάσεις
Nova Vulgata
4,13Tene disciplinam nec laxes;

custodi illam, quia ipsa est vita tua.
AT greco check Pr4,13ἐπιλαβοῦ ἐμῆς παιδείας μὴ ἀφῇς ἀλλὰ φύλαξον αὐτὴν σεαυτῷ εἰς ζωήν σου
Nova Vulgata
4,14Ne ingrediaris in semitas impiorum

nec procedas in malorum via.
AT greco check Pr4,14ὁδοὺς ἀσεβῶν μὴ ἐπέλθῃς μηδὲ ζηλώσῃς ὁδοὺς παρανόμων
Nova Vulgata
4,15Fuge ab ea nec transeas per illam;

declina et desere eam.
AT greco check Pr4,15ἐν ᾧ ἂν τόπῳ στρατοπεδεύσωσιν μὴ ἐπέλθῃς ἐκεῖ ἔκκλινον δὲ ἀπ’ αὐτῶν καὶ παράλλαξον
Nova Vulgata
4,16Non enim dormiunt, nisi malefecerint,

et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint.
AT greco check Pr4,16οὐ γὰρ μὴ ὑπνώσωσιν ἐὰν μὴ κακοποιήσωσιν ἀφῄρηται ὁ ὕπνος αὐτῶν καὶ οὐ κοιμῶνται
Nova Vulgata
4,17Comedunt enim panem impietatis

et vinum iniquitatis bibunt.
AT greco check Pr4,17οἵδε γὰρ σιτοῦνται σῖτα ἀσεβείας οἴνῳ δὲ παρανόμῳ μεθύσκονται
Nova Vulgata
4,18Iustorum autem semita quasi lux splendens

procedit et crescit usque ad perfectam diem.
AT greco check Pr4,18αἱ δὲ ὁδοὶ τῶν δικαίων ὁμοίως φωτὶ λάμπουσιν προπορεύονται καὶ φωτίζουσιν ἕως κατορθώσῃ ἡ ἡμέρα
Nova Vulgata
4,19Via impiorum tenebrosa;

nesciunt, ubi corruant.
AT greco check Pr4,19αἱ δὲ ὁδοὶ τῶν ἀσεβῶν σκοτειναί οὐκ οἴδασιν πῶς προσκόπτουσιν
Nova Vulgata
4,20Fili mi, ausculta sermones meos

et ad eloquia mea inclina aurem tuam;
AT greco check Pr4,20υἱέ ἐμῇ ῥήσει πρόσεχε τοῖς δὲ ἐμοῖς λόγοις παράβαλε σὸν οὖς
Nova Vulgata
4,21ne recedant ab oculis tuis,

custodi ea in medio cordis tui:
AT greco check Pr4,21ὅπως μὴ ἐκλίπωσίν σε αἱ πηγαί σου φύλασσε αὐτὰς ἐν σῇ καρδίᾳ
Nova Vulgata
4,22vita enim sunt invenientibus ea,
et universae carni sanitas.
AT greco check Pr4,22ζωὴ γάρ ἐστιν τοῖς εὑρίσκουσιν αὐτὰς καὶ πάσῃ σαρκὶ ἴασις
Nova Vulgata
4,23Omni custodia serva cor tuum,

quia ex ipso vita procedit.
AT greco check Pr4,23πάσῃ φυλακῇ τήρει σὴν καρδίαν ἐκ γὰρ τούτων ἔξοδοι ζωῆς
Nova Vulgata
4,24Remove a te os pravum,

et detrahentia labia sint procul a te.
AT greco check Pr4,24περίελε σεαυτοῦ σκολιὸν στόμα καὶ ἄδικα χείλη μακρὰν ἀπὸ σοῦ ἄπωσαι
Nova Vulgata
4,25Oculi tui recta videant,

et palpebrae tuae dirigantur coram te.
AT greco check Pr4,25οἱ ὀφθαλμοί σου ὀρθὰ βλεπέτωσαν τὰ δὲ βλέφαρά σου νευέτω δίκαια
Nova Vulgata
4,26Observa semitam pedum tuorum,

et omnes viae tuae stabilientur.
AT greco check Pr4,26ὀρθὰς τροχιὰς ποίει σοῖς ποσὶν καὶ τὰς ὁδούς σου κατεύθυνε
Nova Vulgata
4,27Ne declines ad dexteram neque ad sinistram,

averte pedem tuum a malo.
AT greco check Pr4,27αὐτὸς δὲ ὀρθὰς ποιήσει τὰς τροχιάς σου τὰς δὲ πορείας σου ἐν εἰρήνῃ προάξει