Nova Vulgata44,1Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes
Nova Vulgata— quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius —
2quamquam Iesus non baptizaret
Nova Vulgata4,3reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam.
Nova Vulgata4,4Oportebat autem eum transire per Samariam.
Nova Vulgata4,5Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo;
Nova Vulgata4,6erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.
Nova Vulgata4,7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “ Da mihi bibere ”;
Nova Vulgata4,8discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.
Nova Vulgata4,9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
Nova Vulgata4,10Respondit Iesus et dixit ei: “ Si scires donum Dei et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ”.
Nova Vulgata4,11Dicit ei mulier: “ Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?
Nova Vulgata4,12Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ”.
Nova Vulgata4,13Respondit Iesus et dixit ei: “ Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;
Nova Vulgata4,14qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.
Nova Vulgata4,15Dicit ad eum mulier: “ Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ”.
Nova VulgataDicit ei: “ Vade, voca virum tuum et veni huc ”.
16Dicit ei Iesus
Nova VulgataRespondit mulier et dixit ei: “ Non habeo virum ”. Dicit ei Iesus: “ Bene dixisti: “Non habeo virum”;
17et dixit: non habeo | bene dixisti quia
Nova Vulgata4,18quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ”.
Nova Vulgata4,19Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.
Nova VulgataPatres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ”.
20quia Hierosolymis
Nova VulgataDicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
21Mulier, crede mihi quia veniet hora
Nova Vulgata4,22Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.
Nova Vulgata4,23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
Nova Vulgata4,24Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”.
Nova VulgataDicit ei mulier: “ Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus —; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ”.
25cum ergo venerit ille
Nova Vulgata4,26Dicit ei Iesus: “ Ego sum, qui loquor tecum ”.
Nova Vulgata 4,27Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “ Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? ”.
Nova Vulgata4,28Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus:
Nova Vulgata4,29Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus? ”.
Nova Vulgata4,30Exierunt de civitate et veniebant ad eum.
Nova Vulgata 4,31Interea rogabant eum discipuli dicentes: “ Rabbi, manduca ”.
Nova Vulgata4,32Ille autem dixit eis: “ Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ”.
Nova Vulgata4,33Dicebant ergo discipuli ad invicem: “ Numquid aliquis attulit ei manducare? ”.
Nova VulgataDicit eis Iesus: “ Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.
34misit me ut perficiam opus eius
Nova VulgataNonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt ad messem! Iam
35dicitis quod | albae sunt iam ad messem
Nova Vulgata4,36qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.
Nova VulgataIn hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit.
37quia alius est
Nova Vulgata4,38Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ”.
Nova Vulgata Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “ Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ”.
39testimonium perhibentis quia
Nova VulgataCum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies.
40ut ibi maneret
Nova Vulgata4,41Et multo plures crediderunt propter sermonem eius;
Nova Vulgataet mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”.
42dicebant quia iam non
Nova Vulgata Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;
43exiit inde et abiit
Nova Vulgata4,44ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
Nova Vulgata4,45Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.
Nova Vulgata Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;
46quidam regulus
Nova Vulgatahic cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.
47quia Iesus adveniret | rogabat eum
Nova VulgataDixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”.
48non creditis
Nova VulgataDicit ad eum regius: “ Domine, descende priusquam moriatur puer meus ”.
49regulus | moriatur filius meus
Nova Vulgata4,50Dicit ei Iesus: “ Vade. Filius tuus vivit ”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
Nova VulgataIam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.
51servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
Nova VulgataInterrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “ Heri hora septima reliquit eum febris ”.
52et dixerunt ei heri
Nova Vulgata4,53Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “ Filius tuus vivit ”, et credidit ipse et domus eius tota.
Nova Vulgata4,54Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.