Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 141

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 141
141,1Psalmus. David.

Domine, clamavi ad te, ad me festina;

intende voci meae, cum clamo ad te.
AT greco check Sal141,1gr. psalm 141 (heb. 142) συνέσεως τῷ Δαυιδ ἐν τῷ εἶναι αὐτὸν ἐν τῷ σπηλαίῳ προσευχή
Nova Vulgata
141,2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo,

elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum.
 
AT greco check Sal141,2φωνῇ μου πρὸς κύριον ἐκέκραξα φωνῇ μου πρὸς κύριον ἐδεήθην
Nova Vulgata
141,3Pone, Domine, custodiam ori meo

et vigiliam ad ostium labiorum meorum.
AT greco check Sal141,3ἐκχεῶ ἐναντίον αὐτοῦ τὴν δέησίν μου τὴν θλῖψίν μου ἐνώπιον αὐτοῦ ἀπαγγελῶ
Nova Vulgata
141,4Non declines cor meum in verbum malitiae

ad machinandas machinationes in impietate

cum hominibus operantibus iniquitatem;

et non comedam ex deliciis eorum.
AT greco check Sal141,4ἐν τῷ ἐκλείπειν ἐξ ἐμοῦ τὸ πνεῦμά μου καὶ σὺ ἔγνως τὰς τρίβους μου ἐν ὁδῷ ταύτῃ ᾗ ἐπορευόμην ἔκρυψαν παγίδα μοι
Nova Vulgata
Percutiat me iustus in misericordia et increpet me;

oleum autem peccatoris non impinguet caput meum,

quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.
 
5-7 Textus est valde incertus varioque modo ab auctoribus restitutus. Secuti sumus TM, sed in v. 7b secundum exempla Graeca  (mss) et Syriaca legimus ossa eorum, loco ossa nostra, ut est in TM
AT greco check Sal141,5κατενόουν εἰς τὰ δεξιὰ καὶ ἐπέβλεπον ὅτι οὐκ ἦν ὁ ἐπιγινώσκων με ἀπώλετο φυγὴ ἀπ’ ἐμοῦ καὶ οὐκ ἔστιν ὁ ἐκζητῶν τὴν ψυχήν μου
Nova Vulgata
141,6Deiecti in manus duras iudicum eorum,

audient verba mea, quoniam suavia erant.
AT greco check Sal141,6ἐκέκραξα πρὸς σέ κύριε εἶπα σὺ εἶ ἡ ἐλπίς μου μερίς μου ἐν γῇ ζώντων
Nova Vulgata
141,7Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra,

dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.
 
AT greco check Sal141,7πρόσχες πρὸς τὴν δέησίν μου ὅτι ἐταπεινώθην σφόδρα ῥῦσαί με ἐκ τῶν καταδιωκόντων με ὅτι ἐκραταιώθησαν ὑπὲρ ἐμέ
Nova Vulgata
141,8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;

ad te confugi, non effundas animam meam.
AT greco check Sal141,8ἐξάγαγε ἐκ φυλακῆς τὴν ψυχήν μου τοῦ ἐξομολογήσασθαι τῷ ὀνόματί σου κύριε ἐμὲ ὑπομενοῦσιν δίκαιοι ἕως οὗ ἀνταποδῷς μοι
Nova Vulgata
141,9Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi,

et a scandalis operantium iniquitatem.
Nova Vulgata
141,10Cadent in retiacula sua peccatores simul,

ego autem ultra pertranseam.