Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 72

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 72
72,1Salomonis.

Deus, iudicium tuum regi da

et iustitiam tuam filio regis;
AT greco check Sal72,1gr. psalm 72 (heb. 73) ψαλμὸς τῷ Ασαφ ὡς ἀγαθὸς τῷ Ισραηλ ὁ θεός τοῖς εὐθέσι τῇ καρδίᾳ
Nova Vulgata
72,2iudicet populum tuum in iustitia

et pauperes tuos in iudicio.
 
AT greco check Sal72,2ἐμοῦ δὲ παρὰ μικρὸν ἐσαλεύθησαν οἱ πόδες παρ’ ὀλίγον ἐξεχύθη τὰ διαβήματά μου
Nova Vulgata
72,3Afferant montes pacem populo,

et colles iustitiam.
AT greco check Sal72,3ὅτι ἐζήλωσα ἐπὶ τοῖς ἀνόμοις εἰρήνην ἁμαρτωλῶν θεωρῶν
Nova Vulgata
72,4Iudicabit pauperes populi

et salvos faciet filios inopis

et humiliabit calumniatorem.
AT greco check Sal72,4ὅτι οὐκ ἔστιν ἀνάνευσις τῷ θανάτῳ αὐτῶν καὶ στερέωμα ἐν τῇ μάστιγι αὐτῶν
Nova Vulgata
72,5Et permanebit cum sole et ante lunam,

in generatione et generationem.
 
AT greco check Sal72,5ἐν κόποις ἀνθρώπων οὐκ εἰσὶν καὶ μετὰ ἀνθρώπων οὐ μαστιγωθήσονται
Nova Vulgata
72,6Descendet sicut pluvia in gramen

et sicut imber irrigans terram.
AT greco check Sal72,6διὰ τοῦτο ἐκράτησεν αὐτοὺς ἡ ὑπερηφανία περιεβάλοντο ἀδικίαν καὶ ἀσέβειαν αὐτῶν
Nova Vulgata
72,7Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis,

donec auferatur luna.
AT greco check Sal72,7ἐξελεύσεται ὡς ἐκ στέατος ἡ ἀδικία αὐτῶν διήλθοσαν εἰς διάθεσιν καρδίας
Nova Vulgata
72,8Et dominabitur a mari usque ad mare

et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
 
 
AT greco check Sal72,8διενοήθησαν καὶ ἐλάλησαν ἐν πονηρίᾳ ἀδικίαν εἰς τὸ ὕψος ἐλάλησαν
Nova Vulgata
72,9Coram illo procident incolae deserti,

et inimici eius terram lingent.
AT greco check Sal72,9ἔθεντο εἰς οὐρανὸν τὸ στόμα αὐτῶν καὶ ἡ γλῶσσα αὐτῶν διῆλθεν ἐπὶ τῆς γῆς
Nova Vulgata
72,10Reges Tharsis et insulae munera offerent,

reges Arabum et Saba dona adducent.
AT greco check Sal72,10διὰ τοῦτο ἐπιστρέψει ὁ λαός μου ἐνταῦθα καὶ ἡμέραι πλήρεις εὑρεθήσονται αὐτοῖς
Nova Vulgata
72,11Et adorabunt eum omnes reges,

omnes gentes servient ei.
 
AT greco check Sal72,11καὶ εἶπαν πῶς ἔγνω ὁ θεός καὶ εἰ ἔστιν γνῶσις ἐν τῷ ὑψίστῳ
Nova Vulgata
72,12Quia liberabit inopem clamantem

et pauperem, cui non erat adiutor.
AT greco check Sal72,12ἰδοὺ οὗτοι ἁμαρτωλοὶ καὶ εὐθηνοῦνται εἰς τὸν αἰῶνα κατέσχον πλούτου
Nova Vulgata
72,13Parcet pauperi et inopi

et animas pauperum salvas faciet.
AT greco check Sal72,13καὶ εἶπα ἄρα ματαίως ἐδικαίωσα τὴν καρδίαν μου καὶ ἐνιψάμην ἐν ἀθῴοις τὰς χεῖράς μου
Nova Vulgata
72,14Ex oppressione et violentia redimet animas eorum,

et pretiosus erit sanguis eorum coram illo.
 
AT greco check Sal72,14καὶ ἐγενόμην μεμαστιγωμένος ὅλην τὴν ἡμέραν καὶ ὁ ἔλεγχός μου εἰς τὰς πρωίας
Nova Vulgata
72,15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae,

et orabunt pro ipso semper;

tota die benedicent ei.
AT greco check Sal72,15εἰ ἔλεγον διηγήσομαι οὕτως ἰδοὺ τῇ γενεᾷ τῶν υἱῶν σου ἠσυνθέτηκα
Nova Vulgata
72,16Et erit ubertas frumenti in terra,

in summis montium fluctuabit,

sicut Libanus fructus eius;

et florebunt de civitate sicut fenum terrae.
 
AT greco check Sal72,16καὶ ὑπέλαβον τοῦ γνῶναι τοῦτο κόπος ἐστὶν ἐναντίον μου
Nova Vulgata
72,17Sit nomen eius benedictum in saecula,

ante solem permanebit nomen eius.

Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae,

omnes gentes magnificabunt eum.
AT greco check Sal72,17ἕως εἰσέλθω εἰς τὸ ἁγιαστήριον τοῦ θεοῦ καὶ συνῶ εἰς τὰ ἔσχατα αὐτῶν
Nova Vulgata
72,18Benedictus Dominus Deus, Deus Israel,

qui facit mirabilia solus.
AT greco check Sal72,18πλὴν διὰ τὰς δολιότητας ἔθου αὐτοῖς κατέβαλες αὐτοὺς ἐν τῷ ἐπαρθῆναι
Nova Vulgata
72,19Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum;

et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.
AT greco check Sal72,19πῶς ἐγένοντο εἰς ἐρήμωσιν ἐξάπινα ἐξέλιπον ἀπώλοντο διὰ τὴν ἀνομίαν αὐτῶν