Nova Vulgata12In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.
1sabbato per sata | esurientes coeperunt
Nova VulgataPharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”.
2facere sabbatis
Nova Vulgata12,3At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?
Nova Vulgata12,4Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
Nova Vulgata12,5Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt?
Nova Vulgata12,6Dico autem vobis quia templo maior est hic.
Nova Vulgata12,7Si autem sciretis quid est: "Misericordiam volo et non sacrificium", numquam condemnassetis innocentes.
Nova VulgataDominus est enim Filius hominis sabbati ”.
8etiam sabbati Filius hominis
Nova Vulgata 12,9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;
Nova Vulgataet ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”, ut accusarent eum.
10dicentes: si licet
Nova Vulgata12,11Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
Nova VulgataQuanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ”.
12Quanto magis melior
Nova VulgataTunc ait homini: “ Extende manum tuam ”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera.
13restituta est sanitati
Nova Vulgata12,14Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
Nova Vulgata 12,15Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes
Nova Vulgataet comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,
16et praecepit eis
Nova Vulgata12,17ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
Nova Vulgata 12,18“ Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit.
Nova Vulgata 12,19Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
Nova Vulgata 12,20Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium;
Nova Vulgata 12,21et in nomine eius gentes sperabunt ”.
Nova Vulgata Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
22ita ut loqueretur
Nova Vulgata12,23Et stupebant omnes turbae et dicebant: “ Numquid hic est filius David? ”.
Nova VulgataPharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum
24Beelzebub
Nova Vulgata Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.
25Iesus autem sciens
Nova Vulgata12,26Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius?
Nova Vulgata12,27Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri.
Nova Vulgata12,28Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
Nova VulgataAut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
29Et tunc domum illus diripiat
Nova Vulgata12,30Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.
Nova Vulgata 12,31Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
Nova Vulgata12,32Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
Nova Vulgata 12,33Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
Nova Vulgata12,34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Nova Vulgata12,35Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala.
Nova VulgataDico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
36quoniam omne verbum
Nova Vulgata12,37ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”.
Nova Vulgata 12,38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus a te signum videre ”.
Nova VulgataQui respondens ait illis: “ Generatio mala et adultera signum requirit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae.
39signum quaerit
Nova Vulgata12,40Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
Nova Vulgata12,41Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic!
Nova Vulgata12,42Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!
Nova Vulgata 12,43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit.
Nova Vulgata12,44Tunc dicit: "Revertar in domum meam unde exivi"; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam.
Nova VulgataTunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ”.
45assumit septem alios spiritus secum
Nova Vulgata Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.
46mater eius et fratres stabant
Nova VulgataDixit autem ei quidam: “ Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum ”.
47quaerentes te
Nova Vulgata12,48At ille respondens dicenti sibi ait: “ Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ”.
Nova VulgataEt extendens manum suam in discipulos suos dixit: “ Ecce mater mea et fratres mei.
49extendens manum in discipulos
Nova VulgataQuicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ”.