Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 107

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 107
107,1ALLELUIA.

Confitemini Domino, quoniam bonus,

quoniam in saeculum misericordia eius.
AT greco check Sal107,1gr. psalm 107 (heb. 108) ᾠδὴ ψαλμοῦ τῷ Δαυιδ
Nova Vulgata
107,2Dicant, qui redempti sunt a Domino,

quos redemit de manu adversarii
AT greco check Sal107,2ἑτοίμη ἡ καρδία μου ὁ θεός ἑτοίμη ἡ καρδία μου ᾄσομαι καὶ ψαλῶ ἐν τῇ δόξῃ μου
Nova Vulgata
107,3et de regionibus congregavit eos,

a solis ortu et occasu,

ab aquilone et mari.
 
AT greco check Sal107,3ἐξεγέρθητι ψαλτήριον καὶ κιθάρα ἐξεγερθήσομαι ὄρθρου
Nova Vulgata
107,4Erraverunt in solitudine, in inaquoso,

viam civitatis habitationis non invenerunt.
AT greco check Sal107,4ἐξομολογήσομαί σοι ἐν λαοῖς κύριε καὶ ψαλῶ σοι ἐν ἔθνεσιν
Nova Vulgata
107,5Esurientes et sitientes,

anima eorum in ipsis defecit.
AT greco check Sal107,5ὅτι μέγα ἐπάνω τῶν οὐρανῶν τὸ ἔλεός σου καὶ ἕως τῶν νεφελῶν ἡ ἀλήθειά σου
Nova Vulgata
107,6Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,

et de necessitatibus eorum eripuit eos.
 
AT greco check Sal107,6ὑψώθητι ἐπὶ τοὺς οὐρανούς ὁ θεός καὶ ἐπὶ πᾶσαν τὴν γῆν ἡ δόξα σου
Nova Vulgata
107,7Et deduxit eos in viam rectam,

ut irent in civitatem habitationis.
AT greco check Sal107,7ὅπως ἂν ῥυσθῶσιν οἱ ἀγαπητοί σου σῶσον τῇ δεξιᾷ σου καὶ ἐπάκουσόν μου
Nova Vulgata
107,8Confiteantur Domino propter misericordiam eius

et mirabilia eius in filios hominum,
AT greco check Sal107,8ὁ θεὸς ἐλάλησεν ἐν τῷ ἁγίῳ αὐτοῦ ὑψωθήσομαι καὶ διαμεριῶ Σικιμα καὶ τὴν κοιλάδα τῶν σκηνῶν διαμετρήσω
Nova Vulgata
107,9quia satiavit animam sitientem

et animam esurientem replevit bonis.
 
AT greco check Sal107,9ἐμός ἐστιν Γαλααδ καὶ ἐμός ἐστιν Μανασση καὶ Εφραιμ ἀντίλημψις τῆς κεφαλῆς μου Ιουδας βασιλεύς μου
Nova Vulgata
107,10Sedentes in tenebris et umbra mortis,

vincti in mendicitate et ferro,
AT greco check Sal107,10Μωαβ λέβης τῆς ἐλπίδος μου ἐπὶ τὴν Ιδουμαίαν ἐκτενῶ τὸ ὑπόδημά μου ἐμοὶ ἀλλόφυλοι ὑπετάγησαν
Nova Vulgata
107,11quia exacerbaverunt eloquia Dei

et consilium Altissimi spreverunt.
AT greco check Sal107,11τίς ἀπάξει με εἰς πόλιν περιοχῆς τίς ὁδηγήσει με ἕως τῆς Ιδουμαίας
Nova Vulgata
107,12Et humiliavit in laboribus cor eorum,

infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
AT greco check Sal107,12οὐχὶ σύ ὁ θεός ὁ ἀπωσάμενος ἡμᾶς καὶ οὐκ ἐξελεύσῃ ὁ θεός ἐν ταῖς δυνάμεσιν ἡμῶν
Nova Vulgata
107,13Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,

et de necessitatibus eorum liberavit eos.
 
AT greco check Sal107,13δὸς ἡμῖν βοήθειαν ἐκ θλίψεως καὶ ματαία σωτηρία ἀνθρώπου
Nova Vulgata
107,14Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis

et vincula eorum dirupit.
AT greco check Sal107,14ἐν τῷ θεῷ ποιήσομεν δύναμιν καὶ αὐτὸς ἐξουδενώσει τοὺς ἐχθροὺς ἡμῶν
Nova Vulgata
107,15Confiteantur Domino propter misericordiam eius

et mirabilia eius in filios hominum,
Nova Vulgata
107,16quia contrivit portas aereas

et vectes ferreos confregit.
 
Nova Vulgata
107,17Stulti facti sunt in via iniquitatis suae

et propter iniustitias suas afflicti sunt;
Nova Vulgata
107,18omnem escam abominata est anima eorum,

et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Nova Vulgata
107,19Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,

et de necessitatibus eorum liberavit eos.
 
Nova Vulgata
107,20Misit verbum suum et sanavit eos

et eripuit eos de interitionibus eorum.
Nova Vulgata
107,21Confiteantur Domino propter misericordiam eius

et mirabilia eius in filios hominum,
Nova Vulgata
107,22et sacrificent sacrificium laudis

et annuntient opera eius in exsultatione.
 
Nova Vulgata
107,23Qui descendunt mare in navibus,

facientes operationem in aquis multis,
Nova Vulgata
107,24ipsi viderunt opera Domini

et mirabilia eius in profundo.
Nova Vulgata
107,25Dixit et excitavit spiritum procellae,

et exaltati sunt fluctus eius.
Nova Vulgata
107,26Ascendunt usque ad caelos

et descendunt usque ad abyssos;

anima eorum in malis tabescebat.
Nova Vulgata
107,27Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius,

et omnis sapientia eorum devorata est.
Nova Vulgata
107,28Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,

et de necessitatibus eorum eduxit eos.
 
Nova Vulgata
107,29Et statuit procellam eius in auram,

et tacuerunt fluctus eius.
Nova Vulgata
107,30Et laetati sunt, quia siluerunt,

et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Nova Vulgata
107,31Confiteantur Domino propter misericordiam eius

et mirabilia eius in filios hominum,
Nova Vulgata
107,32et exaltent eum in ecclesia plebis

et in conventu seniorum laudent eum.
 
Nova Vulgata
107,33Posuit flumina in desertum

et exitus aquarum in sitim,
Nova Vulgata
107,34terram fructiferam in salsuginem

a malitia inhabitantium in ea.
Nova Vulgata
107,35Posuit desertum in stagna aquarum

et terram sine aqua in exitus aquarum.
 
Nova Vulgata
107,36Et collocavit illic esurientes,
 et constituerunt civitatem habitationis.
Nova Vulgata
107,37Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas

et fecerunt fructum in proventum suum.
Nova Vulgata
107,38Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis,

et iumenta eorum non minoravit.
Nova Vulgata
107,39Et pauci facti sunt et vexati sunt

a tribulatione malorum et dolore.
 
Nova Vulgata
107,40Effudit contemptionem super principes

et errare fecit eos in deserto invio.
Nova Vulgata
107,41Et suscepit pauperem de inopia

et posuit sicut oves familias.
Nova Vulgata
107,42Videbunt recti et laetabuntur,

et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Nova Vulgata
107,43Quis sapiens, et custodiet haec

et intelleget misericordias Domini?.