Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 19

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 19 19,1Respondens autem Iob dixit:
AT greco Gb19,1ὑπολαβὼν δὲ Ιωβ λέγει
Nova Vulgata
19,2«Usquequo affligitis animam meam

et atteritis me sermonibus?
AT greco Gb19,2ἕως τίνος ἔγκοπον ποιήσετε ψυχήν μου καὶ καθαιρεῖτε με λόγοις
Nova Vulgata
19,3En decies obiurgatis me

et non erubescitis opprimentes me.
AT greco Gb19,3γνῶτε μόνον ὅτι ὁ κύριος ἐποίησέ με οὕτως καταλαλεῖτέ μου οὐκ αἰσχυνόμενοί με ἐπίκεισθέ μοι
Nova Vulgata
19,4Nempe, etsi erravi,

mecum erit error meus.
AT greco Gb19,4λαλῆσαι ῥῆμα ὃ οὐκ ἔδει τὰ δὲ ῥήματά μου πλανᾶται καὶ οὐκ ἐπὶ καιροῦ
Nova Vulgata
19,5Si vos contra me erigimini

et arguitis me opprobriis meis,
AT greco Gb19,5ἔα δὲ ὅτι ἐπ’ ἐμοὶ μεγαλύνεσθε ἐνάλλεσθε δέ μοι ὀνείδει
Nova Vulgata
19,6saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me

et rete suo me cinxerit.
AT greco Gb19,6γνῶτε οὖν ὅτι ὁ κύριός ἐστιν ὁ ταράξας ὀχύρωμα δὲ αὐτοῦ ἐπ’ ἐμὲ ὕψωσεν
Nova Vulgata
19,7Etsi clamo: Vim patior!, non exaudior;

si vociferor, non est qui iudicet.
AT greco Gb19,7ἰδοὺ γελῶ ὀνείδει καὶ οὐ λαλήσω κεκράξομαι καὶ οὐδαμοῦ κρίμα
Nova Vulgata
19,8Semitam meam circumsaepsit, et transire non possum;

et in calle meo tenebras posuit.
AT greco Gb19,8κύκλῳ περιῳκοδόμημαι καὶ οὐ μὴ διαβῶ ἐπὶ πρόσωπόν μου σκότος ἔθετο
Nova Vulgata
19,9Spoliavit me gloria mea
et abstulit coronam de capite meo.
AT greco Gb19,9τὴν δὲ δόξαν ἀπ’ ἐμοῦ ἐξέδυσεν ἀφεῖλεν δὲ στέφανον ἀπὸ κεφαλῆς μου
Nova Vulgata
19,10Destruxit me undique, et pereo,

et evellit quasi arborem spem meam.
AT greco Gb19,10διέσπασέν με κύκλῳ καὶ ᾠχόμην ἐξέκοψεν δὲ ὥσπερ δένδρον τὴν ἐλπίδα μου
Nova Vulgata
19,11Iratus est contra me furor eius,

et sic me habuit quasi hostem suum.
AT greco Gb19,11δεινῶς δέ μοι ὀργῇ ἐχρήσατο ἡγήσατο δέ με ὥσπερ ἐχθρόν
Nova Vulgata
19,12Simul venerunt turmae eius

et fecerunt sibi viam adversus me

et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
AT greco Gb19,12ὁμοθυμαδὸν δὲ ἦλθον τὰ πειρατήρια αὐτοῦ ἐπ’ ἐμοὶ ταῖς ὁδοῖς μου ἐκύκλωσάν με ἐγκάθετοι
Nova Vulgata
19,13Fratres meos longe fecit a me,

et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
AT greco Gb19,13ἀπ’ ἐμοῦ δὲ ἀδελφοί μου ἀπέστησαν ἔγνωσαν ἀλλοτρίους ἢ ἐμέ φίλοι δέ μου ἀνελεήμονες γεγόνασιν
Nova Vulgata
19,14Dereliquerunt me propinqui mei,

et, qui me noverant, obliti sunt mei.
AT greco Gb19,14οὐ προσεποιήσαντό με οἱ ἐγγύτατοί μου καὶ οἱ εἰδότες μου τὸ ὄνομα ἐπελάθοντό μου
Nova Vulgata
19,15Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me,

et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
AT greco Gb19,15γείτονες οἰκίας θεράπαιναί τέ μου ἀλλογενὴς ἤμην ἐναντίον αὐτῶν
Nova Vulgata
19,16Servum meum vocavi, et non respondit;

ore proprio deprecabar illum.
AT greco Gb19,16θεράποντά μου ἐκάλεσα καὶ οὐχ ὑπήκουσεν στόμα δέ μου ἐδέετο
Nova Vulgata
19,17Halitum meum exhorruit uxor mea,

et fetui filiis uteri mei.
AT greco Gb19,17καὶ ἱκέτευον τὴν γυναῖκά μου προσεκαλούμην δὲ κολακεύων υἱοὺς παλλακίδων μου
Nova Vulgata
19,18Vel infantes despiciebant me

et, cum surgerem, detrahebant mihi.
AT greco Gb19,18οἱ δὲ εἰς τὸν αἰῶνά με ἀπεποιήσαντο ὅταν ἀναστῶ κατ’ ἐμοῦ λαλοῦσιν
Nova Vulgata
19,19Abominati sunt me quondam consiliarii mei;

et, quem maxime diligebam, aversatus est me.
AT greco Gb19,19ἐβδελύξαντο δέ με οἱ εἰδότες με οὓς δὴ ἠγαπήκειν ἐπανέστησάν μοι
Nova Vulgata
19,20Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum,

et evanuit cutis mea circa dentes meos.
AT greco Gb19,20ἐν δέρματί μου ἐσάπησαν αἱ σάρκες μου τὰ δὲ ὀστᾶ μου ἐν ὀδοῦσιν ἔχεται
Nova Vulgata
19,21Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei,

quia manus Domini tetigit me.
AT greco Gb19,21ἐλεήσατέ με ἐλεήσατέ με ὦ φίλοι χεὶρ γὰρ κυρίου ἡ ἁψαμένη μού ἐστιν
Nova Vulgata
19,22Quare persequimini me sicut Deus

et carnibus meis non saturamini?
AT greco Gb19,22διὰ τί δέ με διώκετε ὥσπερ καὶ ὁ κύριος ἀπὸ δὲ σαρκῶν μου οὐκ ἐμπίπλασθε
Nova Vulgata
19,23Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei?

Quis mihi det, ut exarentur in libro
AT greco Gb19,23τίς γὰρ ἂν δῴη γραφῆναι τὰ ῥήματά μου τεθῆναι δὲ αὐτὰ ἐν βιβλίῳ εἰς τὸν αἰῶνα
Nova Vulgata
19,24stilo ferreo et plumbeo,

in aeternum sculpantur in silice?
AT greco Gb19,24ἐν γραφείῳ σιδηρῷ καὶ μολίβῳ ἢ ἐν πέτραις ἐγγλυφῆναι
Nova Vulgata
Scio enim quod redemptor meus vivit

et in novissimo super pulvere stabit;
25 Super pulvere stabit (iāqûm) TM; Vg «de pulvere surrecturus sum»
AT greco Gb19,25οἶδα γὰρ ὅτι ἀέναός ἐστιν ὁ ἐκλύειν με μέλλων ἐπὶ γῆς
Nova Vulgata
19,26et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt,

et de carne mea videbo Deum.
AT greco Gb19,26ἀναστήσαι τὸ δέρμα μου τὸ ἀνατλῶν ταῦτα παρὰ γὰρ κυρίου ταῦτά μοι συνετελέσθη
Nova Vulgata
19,27Quem visurus sum ego ipse,
et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum.

Consumpti sunt renes mei in sinu meo.
AT greco Gb19,27ἃ ἐγὼ ἐμαυτῷ συνεπίσταμαι ἃ ὁ ὀφθαλμός μου ἑόρακεν καὶ οὐκ ἄλλος πάντα δέ μοι συντετέλεσται ἐν κόλπῳ
Nova Vulgata
19,28Si ergo nunc dicitis: “Quomodo persequemur eum

et radicem verbi inveniemus contra eum?”,
AT greco Gb19,28εἰ δὲ καὶ ἐρεῖτε τί ἐροῦμεν ἔναντι αὐτοῦ καὶ ῥίζαν λόγου εὑρήσομεν ἐν αὐτῷ
Nova Vulgata
19,29timete a facie gladii,

quoniam ultor iniquitatum gladius est;

et scitote esse iudicium».
AT greco Gb19,29εὐλαβήθητε δὴ καὶ ὑμεῖς ἀπὸ ἐπικαλύμματος θυμὸς γὰρ ἐπ’ ἀνόμους ἐπελεύσεται καὶ τότε γνώσονται ποῦ ἐστιν αὐτῶν ἡ ὕλη