Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 19

Apocalypsis Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 19 Post haec audivi quasi vocem magnam turbae multae in caelo dicentium:
“ Alleluia!
Salus et gloria et virtus Deo nostro,
1 turbarum multarum in caelo | Deo nostro est
Nova Vulgata
quia vera et iusta iudicia eius;
quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum
suorum de manibus eius! ”.
2 iudicia sunt eius
Nova Vulgata
19,3Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”.
Nova Vulgata
19,4Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “ Amen. Alleluia ”.
Nova Vulgata
19,5Et vox de throno exivit dicens:
“ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius
et qui timetis eum, pusilli et magni! ”.
Nova Vulgata
19,6Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum
dicentium:
“ Alleluia,
quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.
Nova Vulgata
19,7Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei,
quia venerunt nuptiae Agni,
et uxor eius praeparavit se.
Nova Vulgata
Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ”.
8 byssinum splendens candidum
Nova Vulgata
Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”.
9 haec verba vera Dei sunt
Nova Vulgata 19,10Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”.
Nova Vulgata
Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat.
11 vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat
Nova Vulgata
19,12Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse,
Nova Vulgata et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei.
13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine
Nova Vulgata 19,14Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.
Nova Vulgata 19,15Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
Nova Vulgata Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.
16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum | et Dominus dominantium
Nova Vulgata
19,17Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnam Dei,
Nova Vulgata 19,18ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum ”.
Nova Vulgata
Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius.
19 qui sedebat in equo
Nova Vulgata Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.
20 et cum illo | coram ipso | qui et adorant imaginem eius
Nova Vulgata 19,21Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.