Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 4

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 4 4,1Magistro chori. Fidibus. Psalmus. David.

AT greco check Sal4,1gr./heb. psalm 4 εἰς τὸ τέλος ἐν ψαλμοῖς ᾠδὴ τῷ Δαυιδ
Nova Vulgata
4,2Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae.

In tribulatione dilatasti mihi;

miserere mei et exaudi orationem meam.

 
AT greco check Sal4,2ἐν τῷ ἐπικαλεῖσθαί με εἰσήκουσέν μου ὁ θεὸς τῆς δικαιοσύνης μου ἐν θλίψει ἐπλάτυνάς μοι οἰκτίρησόν με καὶ εἰσάκουσον τῆς προσευχῆς μου
Nova Vulgata
Filii hominum, usquequo gravi corde?

Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?

3 Usquequo gravi corde – Lege cum Gr kibdê lēb lāmmāh; TM «gloria mea in vituperium» (kêbōdî likelimmāh)
AT greco check Sal4,3υἱοὶ ἀνθρώπων ἕως πότε βαρυκάρδιοι ἵνα τί ἀγαπᾶτε ματαιότητα καὶ ζητεῖτε ψεῦδος διάψαλμα
Nova Vulgata
4,4Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum;

Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.

 
AT greco check Sal4,4καὶ γνῶτε ὅτι ἐθαυμάστωσεν κύριος τὸν ὅσιον αὐτοῦ κύριος εἰσακούσεταί μου ἐν τῷ κεκραγέναι με πρὸς αὐτόν
Nova Vulgata
4,5Irascimini et nolite peccare;

loquimini in cordibus vestris,

in cubilibus vestris et conquiescite.

AT greco check Sal4,5ὀργίζεσθε καὶ μὴ ἁμαρτάνετε λέγετε ἐν ταῖς καρδίαις ὑμῶν καὶ ἐπὶ ταῖς κοίταις ὑμῶν κατανύγητε διάψαλμα
Nova Vulgata
4,6Sacrificate sacrificium iustitiae

et sperate in Domino.

 
AT greco check Sal4,6θύσατε θυσίαν δικαιοσύνης καὶ ἐλπίσατε ἐπὶ κύριον
Nova Vulgata
4,7Multi dicunt: «Quis ostendit nobis bona?».

Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!

AT greco check Sal4,7πολλοὶ λέγουσιν τίς δείξει ἡμῖν τὰ ἀγαθά ἐσημειώθη ἐφ’ ἡμᾶς τὸ φῶς τοῦ προσώπου σου κύριε
Nova Vulgata
4,8Maiorem dedisti laetitiam in corde meo,

quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.

AT greco check Sal4,8ἔδωκας εὐφροσύνην εἰς τὴν καρδίαν μου ἀπὸ καιροῦ σίτου καὶ οἴνου καὶ ἐλαίου αὐτῶν ἐπληθύνθησαν
Nova Vulgata
4,9In pace in idipsum dormiam et requiescam,

quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

AT greco check Sal4,9ἐν εἰρήνῃ ἐπὶ τὸ αὐτὸ κοιμηθήσομαι καὶ ὑπνώσω ὅτι σύ κύριε κατὰ μόνας ἐπ’ ἐλπίδι κατῴκισάς με