Nova Vulgata66,1Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iustum.
Nova VulgataHonora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,
2in promissione
Nova Vulgata6,3ut bene sit tibi et sis longaevus super terram.
Nova Vulgata6,4Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Nova Vulgata 6,5Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri sicut Christo
Nova Vulgata6,6non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo,
Nova Vulgata6,7cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus,
Nova Vulgatascientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
8unusquisque quodcumque fecerit bonum
Nova Vulgata 6,9Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
Nova Vulgata De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.
10De cetero, fratres, confortamini
Nova VulgataInduite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
11Induite vos arma Dei
Nova VulgataQuia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.
12adversus carnem et sanguinem | sed adversus principes et potestates | contra spiritalia
Nova Vulgata 6,13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.
Nova Vulgata6,14State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
Nova Vulgata6,15et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,
Nova Vulgatain omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;
16omnia tela nequissimi
Nova Vulgata6,17et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei,
Nova Vulgata6,18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
Nova Vulgata6,19et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii,
Nova Vulgatapro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
20ita ut in ipso
Nova Vulgata 6,21Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,
Nova Vulgata6,22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
Nova Vulgata 6,23Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
Nova Vulgata6,24Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.