Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula II Petri - 1

Epistula II Petri

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 1,1Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his, qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi:
Nova Vulgata gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri.
2 et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri
Nova Vulgata
Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute,
3 suae quae ad vitam et pietatem donata est
Nova Vulgata per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem;
4 per quae maxima et pretiosa j donavit | fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae
Nova Vulgata et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
5 Vos autem curam omnem
Nova Vulgata in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
6 in scientia autem abstinentiam | in abstinentia autem
Nova Vulgata 1,7in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
Nova Vulgata Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem;
8 cum adsint et superent | constituent | cognitione
Nova Vulgata cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
9 caecus est et manu temptans
Nova Vulgata Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando;
10 ut per bona opera certam vestram vocationem | non peccabitis aliquando
Nova Vulgata 1,11sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi.
Nova Vulgata
1,12Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate.
Nova Vulgata 1,13Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione,
Nova Vulgata 1,14certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;
Nova Vulgata 1,15dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
Nova Vulgata
Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.
16 doctas fabulas | virtutem et praesentiam
Nova Vulgata Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;
17 voce delapsa ad eum | Hie est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
Nova Vulgata et hanc vocem nos audivimus de caelo prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
18 de caelo adlatam
Nova Vulgata 1,19Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris,
Nova Vulgata 1,20hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit;
Nova Vulgata non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.
21 adlata est aliquando prophetia | sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei nomine