Nova Vulgata55,1Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel:
Nova Vulgata 5,2Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
Nova Vulgata 5,3Quia haec dicit Dominus Deus: «Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel».
Nova Vulgata 5,4Quia haec dicit Dominus domui Israel: «Quaerite me et vivetis;
Nova Vulgata 5,5et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas».
Nova Vulgata 5,6Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel.
Nova Vulgata 5,7Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt.
Nova Vulgata 5,8Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.
Nova Vulgata Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert.
9Affert – Lege cum Syr, Gr et Vg jābî’; TM «venit»
Nova Vulgata 5,10Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.
Nova Vulgata 5,11Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum.
Nova Vulgata 5,12Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta.
Nova Vulgata 5,13Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est.
Nova Vulgata 5,14Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis.
Nova Vulgata 5,15Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.
Nova Vulgata Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: «In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
16Et ad planctum – Lege we’el-mispēd; TM «et planctus ad»
Nova Vulgata 5,17Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui», dicit Dominus.
Nova Vulgata 5,18Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.
Nova Vulgata 5,19Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
Nova Vulgata 5,20Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea?
Nova Vulgata 5,21«Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.
Nova Vulgata Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.
22Et sacrificia – Lege wešalmê; TM «et sacrificium»
Nova Vulgata 5,23Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam.
Nova Vulgata 5,24Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis.
Nova Vulgata Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
25Et oblationes – Lege cum Targ, Syr et Gr ûminḥot; TM «et oblationem»
Nova Vulgata Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.
26Caivan – Lege kêwān; TM «statuam»
Nova Vulgata 5,27Et migrare vos faciam trans Damascum», dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.