Nova Vulgata11,1Oraculum, quod vidit Habacuc propheta.
Nova Vulgata 1,2Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudis? Vociferabor ad te: «Violentia!», et non salvas?
Nova Vulgata 1,3Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.
Nova Vulgata 1,4Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
Nova Vulgata 1,5«Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur.
Nova Vulgata 1,6Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.
Nova Vulgata 1,7Horribilis et terribilis est, ex semetipsa iudicium eius et maiestas eius egredietur.
Nova Vulgata Leviores pardis equi eius et saeviores lupis deserti; et accurrunt equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
8Deserti – ‛ereb = ‛ărābāh (cfr. Ier 5,6; 25,24; Gr «Arabiae» = ‛ărāb); Syr et Vg «vespertinis» (‛ereb = vesper)
Nova Vulgata 1,9Omnes, ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum ventus urens; et congregabunt quasi arenam captivos.
Nova Vulgata 1,10Et ipsa reges subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam.
Nova Vulgata Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam deum suum».
11Et constituet – Lege weśām (cfr. 1QPHab); TM «et deliquit»
Nova Vulgata Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam.
12Qui non morieris – Lege lō’ tāmût; TM «non moriamus» (tiqûn sōpherîm, correctio scribarum)
Nova Vulgata 1,13Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se?
Nova Vulgata 1,14Fecisti homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens principem super se.
Nova Vulgata 1,15Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat.
Nova Vulgata 1,16Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
Nova Vulgata Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia?
17Propter hoc – Lege cum 1QPHab, Gr, Syr, Targ et Vg ‛al-kēn; TM «num propter hoc» Glaudium suum semper – Lege cum 1QPHab ḥarbô tāmid; TM «sagenam suam et semper»