Nova Vulgata14Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti.
La: 12c. 17a. 21.22c
Nova Vulgata 14,2Felix, quem non condemnat anima sua, et non excidit a spe sua.
Nova Vulgata 14,3Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum?
Nova Vulgata 14,4Qui denegat animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
Nova Vulgata 14,5Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Et non iucundabitur in bonis suis.
Nova Vulgata 14,6Qui sibi invidet, nihil est illo nequius; et haec redditio est malitiae illius.
Nova Vulgata 14,7Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam.
Nova Vulgata 14,8Nequam est oculus lividi et avertens faciem suam et despiciens animas.
Nova Vulgata 14,9Insatiabilis oculus cupidi in parte non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam.
Nova Vulgata 14,10Oculus malus lividus irruit in panem et neglegens est mensae suae.
Nova Vulgata 14,11Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer.
Nova Vulgata 14,12Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur.
Nova Vulgata 14,13Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da ei.
Nova Vulgata 14,14Non defrauderis a bono diei, et particula desiderii boni non te praetereat.
Nova Vulgata 14,15Nonne aliis relinques res dolore partas et labores tuos in divisione sortis?
Nova Vulgata 14,16Da et accipe et oblecta animam tuam;
Nova Vulgata 14,17ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos quaerere voluptates.
Nova Vulgata 14,18Omnis caro sicut vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore viridi: alia generantur, et alia deiciuntur;
Nova Vulgata 14,19sic generatio carnis et sanguinis: alia finitur, et alia nascitur.
Nova Vulgata 14,20Omne opus corruptibile in fine deficiet, et, qui illud operatur, ibit cum illo;
Nova Vulgata 14,21et omne opus electum iustificabitur, et, qui operatur illud, honorabitur in illo.
Nova Vulgata 14,22Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei;
Nova Vulgata 14,23qui excogitat vias illius in corde suo et in absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi investigator et in viis illius consistens;
Nova Vulgata 14,24qui respicit per fenestras illius et in ianuis illius audiens;
Nova Vulgata 14,25qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum.
Nova Vulgata 14,26Statuet filios suos sub tegmine illius et sub ramis eius morabitur;
Nova Vulgata 14,27protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet.