Nova Vulgata77,1 Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est,
Nova Vulgata7,2idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris.
Nova Vulgata7,3Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia,
Nova Vulgata7,4duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
Nova Vulgata7,5et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est.
Nova Vulgata7,6Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum est.
Nova Vulgata7,7Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
Nova Vulgata 7,8 Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae,
Nova Vulgata7,9et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur;
Nova Vulgata7,10et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur.
Nova Vulgata 7,11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino;
Nova Vulgata7,12si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas,
Nova Vulgata7,13panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione,
Nova Vulgata7,14ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem.
Nova Vulgata7,15Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
Nova Vulgata 7,16 Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est;
Nova Vulgata7,17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
Nova Vulgata 7,18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit.
Nova Vulgata7,19Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur.
Nova Vulgata7,20Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis;
Nova Vulgata7,21et, quae tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis rei abominabilis, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis».
Nova Vulgata 7,22 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata7,23«Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis.
Nova Vulgata7,24Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis.
Nova Vulgata7,25Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
Nova Vulgata7,26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus;
Nova Vulgata7,27omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis».
Nova Vulgata 7,28 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata7,29«Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum.
Nova Vulgata7,30Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino.
Nova Vulgata7,31Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius.
Nova Vulgata7,32Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis.
Nova Vulgata7,33Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua;
Nova Vulgata7,34pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo Israel».
Nova Vulgata 7,35 Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur;
Nova Vulgata7,36et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum.
Nova Vulgata 7,37 Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis,
Nova Vulgata7,38quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.